Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

27.
Tunc nova telluris facies et ubique serenus
Ridebat partae pacis post gaudia vultus.
Tum secura graves implebant horrea messes
Et Bacchus sine lite fuit: Discordia terris
Exul inhumanum satiabat imagine sola
Bellorum rabidum, pugnae caedisque furorem.
Nec tamen hanc vis tota odii, nec saeva nocendi
Destituit rabies: regio deserta furentem
Spectavit Lybicos multo maiore veneno
Irritare, genus dirae Phorcinidis, angues:
Aspidas atque via tractos fumante chelidros,
Dipsadas et siccae cui est color aequus arenae,
Ammodyten, iaculosque leves, quibus ardua pinus
Scanditur, unde neci faciles, ceu praepes arundo
Desiliant, ac tela oris fatalia figant.
Serpentumque alias, ardens quibus Africa pollet,
In rabiem funesta egit Discordia formas.
Maius erat scythalis virus maiusque cerastis,
Maior arenosis basilisci sibilus oris
Auditus, praestans etiam infamare remotas
Ante venena nocens crudelis spiritus auras.
Si Cato Cyniphios signis laurentibus aestus
Tunc invicto animi nisu et virtute probasset,
Victa reliquisset Virtus vestigia, pestes
Impatiens tolerare novas, armante recenti
Funere Marmaricos Martis cultrice colubros.
Talis erat Lybicas augens Discordia mortes,
Dissidiis postquam fuerat fatalibus impos
Humanos turbare animos; patrisque Gradivi
Exilium et duras flebat gemebunda catenas.
Plorandum tamen est, quod non diuturnior aegra
Lumina confecit maeror; cui nexus amoris
Et pacis, revocato iterum Mavorte solutus
Ad prima ingratos laxavit gaudia rictus.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.