Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

25.
Pax vero alma suos iuste sic ulta dolores
Ibat ovans undasque Austro perflante secabat
Laeta, triumphanti similis iucunda redibat
Candida securis extollens vela carinis.
Illa omnes Marte expulso dare iubila gentes
Imperat et pacis parto gaudere sereno,
Caesaris auspiciis maiestatisque Latinae.
Nec Romae lux parva fuit, quod Crassus inultâ
Non ultra erraret Parthis victoribus umbrâ
Ventidio cecidit Pacorus, qua clade priorem
Assyrio Crassi maculam delevit Oronte,
Et pacem statuit, nisi quod renovare vetusta
Scortator Pharius cupidus discrimina, rumpit
Iuratam sanctè, sed non sine vulnere pacem.
Quem tamen Augustus repetit, missisque Latinis,
Quae victor posuit Crassi pro caede trophaeis.
Dardanidae timidus reparavit foedera Parthus.
Iam fera captivo fasces Germania Rheno
Perdiderat vehemensque animi belloque subactus
Teuto palam fecit Latias nescire retundi,
Ne tandem hostili rubeant cervice secures.
Iam Capitolinis Ister glacialis ab urnis
Et cum Moeno Albis Druso victore fluebat.
Nec iuga strata gelu, vetuit neque Noricus ensis
Vindelico dare frena Lyco dominumque quieto
Implorare Tibrim: auriferis hunc dives arenis
Pronus adorabat fracto iam Pannone Dravus.
Sequana iam victus, Latii iam pondere ferri
Pressus Arar, iussusque iugo Laurente pacisci
Tranquillis manare vadis puraque cruoris
In mare praecipitem Rhodanum propellere ripâ.
Getulas urbes, genus insuperabile bello,
Massylas gentes praetentaque Syrtibus arva
Infrenes Numidas consul lateque furentes
Barcaeos domuit Lybicaeque quietis eidem
Addidit authori titulum Getulia Cosso.
Cumque per extremos victor volitaret Iberos
Atiades, profugosque daret sibi Cantaber hostes
Vindius, aprico iussos dare pectora campo,
Et venalitiam domitos gestare coronam;
Armatusque ruens patriis e montibus Astur,
Agmine tergemino audax ostentare Latinis
Frontem aquilis horumque etiam virtute fugatus
A muris quaesisset opem, nec laricia asyli
Par esset servare fidem. Belli ultima laurus,
Nullas passa faces, Latiis statura trophaeis,
Bellorum Augusti tetigit stans Lancia metam.
Hinc armis secura quies quaesitaque simplex
Composuit totum maiestas Caesaris orbem.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.