Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

20.
At pius attonitus sponsae sermone maritus
Versat opes animo ingentes, quae coniugis alvum
Condecorant et quae semper felicibus illam
Maiorem reddunt geniis: tamen hisce silentem,
Ulterius Mariam Iosippus vocibus orat:
“Quis tibi sensus erat, Virgo, dum Numinis alma
Progenies uterum membris induta replevit?”
Hac illum Virgo suspirans voce secuta est:
“Ardua res dictu est, qualem, Iosippe, requiris:
Mersa Deo, procul a sensu, procul omnibus orbis
Quisquiliis exempta fui vidique sereno
Intuitu, qua quisque potest visâ esse beatus,
Et felix, mentem aeternam, sine corpore Numen
Immensi splendoris opes et hypostasin illam,
Cui mea coniuncta est uteri caro. Dicere possum
Haec rapto spectasse animo, sed dicere lumen
Quod vidi, nequeo: nostrae sublime diei
Lumen, erunt tenebrae, visae si confero luci.
Ut mihi sublatum hoc lumen, mihi cumque fuissem
Reddita, quod video brutis commune serenum
Caligo visa est et noctis densior umbra.”
Cui iterum sponsus: “Viso quot Numine vultus
Spectasti?” Cui illa: “Latent me cuncta, nec ulla
Id mens aut ratio servat, cui lumen ademptum est.
Hoc scio, quod summus dulci complexus amore
Me Pater est, cuius sobolem, sed origine sola
Diversam, pusilla gero; Flamenque beatum
(Numen idem cum patre, eadem cum prole potestas,
Vis utrique eadem, sed fluxus originis impar;
Quod varium mens prima petit) me nomine sponsae
Dignatum, cuius puro molimine castus
Intumuit venter, modicos digestus in artus
Suscipiens animam sanguis, vis illius una est.
Officium sponsi sponsus – mirabile dictu! –
Non pater implevit, divini flatus amoris.
Haec Iosippe tibi, quo non mortalis honore
Me cumulavit Hymen, sponsusque, ut dicere scivi
Mortali sponso cordis soli abdita dixi.”
Hic tacuit flexaque solum cervice legebat,
Stant veluti curvo matura papavera collo.
Pergit Iosephus: “Gemma ô pretiosior omni
Virgo, tibi quid gratus agam, quae culmine dicam
Digna tuo? Felix socia te Virgine vivam
Et moriar coniux. O felicissima matrum,
Nacta immortalem fecundantem intima sponsum
Viscera, mortali fetus experte marito.
O divinarum Charitum plenissima mater!
O flumen, cui ipsa Dei vitalis abyssus
Irriguum sine more fluit reducesque ministrat
In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae
Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores,
Lucis inexhaustum per te contingere fontem
Vitalique vado mergi feliciter optant.
Me quoque, Virgo, tuis Charitum sociale fluentis
Connubii cum taeda ligat, sine, deprecor,aegras
Nectaris aetherei repleam dulcedine fauces.
Affligunt me vota tuum spectare peractis
Mensibus infantem parvoque in corpore summum
Numen adorare! O felix si iungere labris
Labra queam, cordis divini hausturus amores.
Obsequiis autem summis cumulabere posthac
Tuque puerque tuus: tantae quodcumque parentis
Imperium numquam residem fecisse videbit!”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.