Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15.
Postquam non molli patuissent clausa sopori
Lumina, sidereae mentem irradiare cubantis
Accessere faces, superum[ERROR: no reftable :]410 superum : superumque praeambula pectus
Flamma subit multoque videt se lumine cingi.
Hic stetit intra animum splendor somnoque sepultum
Passus Iosephum. Volucrem post praevia noctis
Lumina mox genium spectat, consurgit ab Indo
Aequore quam Phaëton igni maiore micantem
Dicentemque sibi: “Proles Davidica, Ioseph,
Ne metuas Mariam pacti servare iugalem:
Pondus enim, quod ventre gerit, non moecha recepit,
Sed Virgo aeterno flatu fecunda, beatum
Complexa intumuit germen, paritura potentem
Felicis vitae authorem, patremque salutis.
Ille, quibus dura ceu compede victus anhelat
Exolvi populus, noxas et crimina tollet,
Atque ideo natus puer hic dicetur IEsus.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.