Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2.
Frondosi colles, montana cacumina, valles
Frugiferae, liquidi fontes, Hebronia Tempe,
Dicite, quae toties pedibus dignata beatis
Caelestes spirantem auras ac Numinis ignes
Spectastis Mariam, visa quis Virgine vester
Plausus erat? Numquid laetum resonantibus auris
Emissisque piis caeli per inane susurris,
Laetitiae pleno vos an Davidica Virgo
Exultare choro et saltus glomerare notavit?
Parcite, Iudaeae montes, si vestra fuisset
Forsitan hic socors pietas, aequantibus haedos
Saltibus, aut hilarem si non saliistis in orbem,
Atque leves imitari agnos si languida vobis
Segnities fuit! Hyrcanis o rupibus Hebron
Asperior! Vestra, Armenii glaciale Niphatae
Durities superat tergum! Non Caucason ultra
Dicam brumali tantum languere veterno,
Vos veluti, si non assurrexistis eunti
Virgineae matri, Iudaeae gratia, colles.
Hunc dare supremae si neglexistis honorem
Reginae montes, Hebronia desine tellus
Mirari, divum regio, tua tristibus armis
Terreat immodicus caedis si culmina miles.
Est tua iam tellus si barbara, si crudelis,
Caeli ac terrae odium lacerat tua rura tyrannus,
Haec tua desidiae culpa est sprevisse Mariam.
Si tantam reducem sors esset habere parentem,
Per tua festinam gradientem culmina, quantum
Gauderes regalis Hebron, clamore repleres
Quam laeto deserta tuos, Iudaea, penates?
Erroresque tuos propter male cognita caeli
Munera, quantumvis sera pietate piares.
Ast aeternum exul, numquam statura priori
Iudaeae fortuna loco; iam saecula quinque
Sed bissena super numerat quod Numinis almam
Et Matrem et Prolem tellus infida reliquit.
Atque ideo infelix, nisi quod tibi sola supersit
Spes fidei extremae, cuius finale serenum,
Vespertina velut reliquo lux sole vagantes
Erroris nimios ad ovile reducet Apellas.
Praeveniant has fata moras! Neque barbarus ultra
Divini ad tumuli vigilet sacraria custos!
Patria Virgo tibi regio, tuaque hospita palmas
Tendit Hebron, praesens succurre, habitura deinceps
Maiores ultro, referes ubi Numen amores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.