Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.
Tunc ibi flumen erat, quod nunc quoque cernitur; urbis
Belligerae quondam nomen, quae fortia saepe
Arma hosti non laeta tulit, quam crebrius olim
Infido petiit vicinus Dalmata ferro.
Huic Cilici a Tarso primos venisse colonos,
Dicta fuit veteri quod nomine Tarsia, credam,
Ampla olim; modo sufficiens signare vetustam
Ruderibus molem. Quibus illi ut fama maneret,
Aeternum posuit moriens fortuna sepulchrum.
Hic oculis vitreas mensus sacer Aliger undas
Lustrataque urbe agnovit de Flumine quondam
Venturum, quem laurus amet Daphneia vatem,
Qui Mariam non segne canat. “Phoebeia,” fatur,
“Non satis est arbor. Faciam et Mariana poëtae
Surgat huic laurus!” Prensumque a pectore triplex,
(Namque sinu divus veniens a Nazareth Ales
Virgineam occuluit laurum) sublatus in auras,
Vitiferos lambit qua lympha Perilia lucos
Pampineasque malo defendit ab hospite ripas
Blandaque gramineae serpit pro margine glaebae,
Immittit folium. De quo, ceu semine iacto,
Haec regio lauru, totusque is lucus abundat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.