Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

45.
Arbor erat (palmamque illam celsaque vigentem
Fronde fuisse ferunt) annoso vivida trunco,
Flore tenus, nulli quoniam vicina marito.
Esse ferunt vacuas vesco nam germine palmas,
Has nisi vicinus palmae quoque nomine stipes
Respiciat, faciens diversum a coniuge sexum;
Quam fieri blandis fecundam aspectibus aiunt
Fetiferumque occulto afflatu ducere semen,
Mutua dum pronis mittunt sibi basia ramis.
Proxima Zachariae stetit ista penatibus arbor,
Sed consorte carens, cuius sublime cacumen
Ornabant vacui fructus sine pondere flores.
Iste tamen, sed qua nescitur origine natus
Indigenas tenuit rumor (nec cassa fefellit
Fama fidem) palmam sterilem tunc sera daturam
Germina, cum propria peregre tellure profectam,
Aethereo gravidam spectabit Numine Matrem.
Talis fama fuit, sed nulli credita fama,
Immensum quod claudi utero non posse putaret
Aeternum patier Matris praecordia Numen,
Nec petere humanas fletu lacrymisque papillas.
Quamvis parva fides laturae germina plantae,
Religio non parva fuit: certare puellis
Et pueris par ardor erat, cui pulchrior horto
Surgeret aut rosa narcissusve rubensque papaver
Aut viola et lectos in sertum cogere flores
Et sterili laetum munus suspendere plantae.
Mirandum dictu! Portentique ardua, quamvis
Non incerta fides: fecunda ubi Numine Virgo
Festinans Hebrona subit cognataque visit
Atria et umbrantem Levitica limina palmam
Praeterit, occulta vi terque quaterque moveri
Observasse ferunt et flores mittere, grato
Hospita tecta super subiectaque limina nimbo.
Insolitùm sparsos flores motumque stupentes
Indigenae, erecti vultum, mirantibus altum
Palmae apicem sortiti oculis, pro floribus ortos
Successisse vident fetus tenerosque per orbem
Numquam speratos escam promittere fructus.
Cumque Deo plenam studio pandentis Elisae
Audissent montana procul venisse puellam,
Non fecit matrona fidem, sed publica plantae
Vincebat populos fama: infecundaque fructu
Facta gravis, puero stabat pro Numine palma.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.