Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

36.
Divini fuerat Mariae cum copia vultus,
Torrentis rapidae concessa simillima lymphae,
Cui tumet, atque eadem siccus patet alveus horâ;
Legit ibi ostensi Virgo sibi codice fati,
Velle Deum, peregre se protinus ire per alta
Hebronis iuga, cognati succedere tecti
Hospitio demum pariturae tempus Elisae,
Et praecursoris lucem expectare prophetae.
Imperium grave: quis cupidae patris aede morari
Montanum potuisset iter suadere puellae?
Quis lunis haerere tribus, quis adesse parenti
Occiduae, Hebraeis parientem Phosphoron umbris?
Quis male moratae plebis quaesita cavere
Sollicitam, quae causa novae teneraeque maritae
Subsit opis vacuo procul â consorte vagari
Tergeminasque domo externa consumere lunas,
Quoque prius caruit, tumido cum ventre reverti?
Quid demum movisset, onus caeleste ferentem
Ire procul patrio per non sibi cognita tecto
Compita, ni caeli iussis parere fidelis
Et cum dura iubet neptis didicisset Abrami
Humanosque supra cum vult Deus ire timores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.