Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

32.
His iterum dictis humilis sic Virgo locuta est:
“Dive Ales, summi mihi de virtute Tonantis
Indubitare nefas: me quamvis muneris huius
Arguat immeritam quod sum, caelestibus ecce
Effatis parebo tamen. Parva obsequar alto
Imperiis dignata suis ancilla Tonanti.”
Hic subito aeternus praecordia Virginis ardor
Ingressus complere uterum, purissima proli
Membra parat, quae sanguis ipso ex flore puellae,
Subsidium vetita praestare libidine, Nato
Utile divino transfert in viscera semen.
Nec semen tamen illud erat: pro semine purus
Ros venit cordisque rubens ac floridus imber.
Una eademque mora perfecto corpore Verbum
Fit caro, si dicenda mora est non sectile punctum.
Uno oculi nictu sanguis transfusus in alvum
Virgineus, vegetos animae formatus in artus,
Atque una aeternam sortitus hypostasin in arta,
Solvenda numquam Numen compage recepit.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.