Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

28.
Mortales, oculi vires fugit illa stupendis
Semita plena globis mole excedentibus ipsum,
Uraniae si certa fides, et lumine solem.
Et tamen illius quamvis immania lucis
Corpora, mortalis pupillae cernere nulla
Arte potest acies; cuius suprema videndi
Longe infra positos, fixos quos dicimus ignes,
Nocturno[ERROR: no reftable :]786 Nocturno : Noctutno attingit radiorum lumine, virtus.
Quantum autem a fixis tellus sit dissita stellis,
Ne ratio fallat numeri, sollertia mentis
Humanae minor est; quae dein protenditur ultra,
Empyreo tenus aethra micans maioribus astris,
Seipsam nosse vetat, nullo unquam prodita signo.
Hoc scio: perpetuum lux aspicienda beatis
Caelitibus, divinae Urbis quae fulgurat illic
Per iucunda suburbia, non cum simplice molis
Atque loci excessu maior spectabitur, omni
Quae posita est infra, vitae mortalis ad usum.
Et tamen has caeli immodicas, non temporis uno
Plus puncto sphaeras emensus Numinis Ales,
Cum paribus noctem tenebris iudaea secabat,
Virgineae subiit Gabriel conclave maritae.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.