Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

19.
Dixerat haec Patri primum, conversa deinde
Affatam Astraeam Pietas ita voce ferebat:
“Diva soror talique volens te nomine dico;
Ducis enim summi genus immortale parentis,
Teque etiam nostris facilem quod vocibus optem:
Dum iusti tibi flamma calet, vis debita iusti
Perdere iura mei. Siquidem iam pluribus orbem
Saeclorum lustris tua degener ira fatigat
Exercetque furor. Divina poposcerit aequi
Id ratio, non obnitor. Sed sola Tonantem
Iustitiae si fama levat, laus integra non est,
Altera si patris hunc miserantis fama relinquat.
Iam tua Tartareas pervenit ad usque cavernas
Fama, soror. Qua lege vetor procul aethere summo
Et nomen proferre meum, fiet unus utrique
Cum genitor, mihi par tecum et communis origo?
Quae iusti haec virtus, ego sola ut culmina caeli
Terrigenis ignota teram, tu Ditis averni
Regna premas, terras et maiestate severa
Contineas atque ipse meus tibi serviat aether,
Aligerum in poenas ubi tantum – ah! – iuris habebas?
Si tibi me fati voluit tunc esse potestas
Exilem totumque Stygis susceperis una
Arbitrium. Non opto tui mihi portio regni
Accedat: licet ut ratio viresque sinebant,
Haec etiam Pietas admitti in regna petivi;
Sed taceo, vicisti etenim. Sit subdita sceptris
Illa vorago tuis. Terris regnare quod optem,
Quae tandem invidia est? Ista me parte relinque,
Si neque fata meis veniunt obnixa querelis.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.