Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15.
Virgo autem aspectis, quae terrae immiserat Ales
Aethereus lauri foliis – mirabile! – plantas
Ad cubitum crevisse videt propriosque decenti
Ordine, quos nocte incoluit stipare penates:
Et quae praeteritus nullâ domicilia vesper
Viderat umbrari lauru, cubitalibus umbris
Virgineam signat consurgens Delius aulam.
Tunc edocta suo caelum vigilare pudori
Accedit demissa virum, fortassis eisdem
Fluctibus immersum et fluctus superare precantem,
Atque ita praesentem verbis affata ferebat:
“Nos iunxit, Iosippe, Deus dominumque mihi te
Et sponsum dedit. Et tecum quod foedere iungar
Consilium caeleste fuit dominumque probanda
Imperiis ancilla sequor. Donare marito
Nec meliore unquam poterant me sidera, nec te
Inferiore nuru. Quantumvis dotibus impar,
Officiis ero non impar amplectar heriles
Ut nutus, Iosippe tuos, Mariamque daturus
Iussa voca ancillam, nec erit vox gratior ulla.
Nostra etiam sponsam faciunt cum foedera, pandam
Affectus arcana mei. Nec enim utile, nec fas
Id sponsum nescire! Huius licet indice sponso[ERROR: no reftable :]457 sponso : spons
Notitiam nemo alter habet; cognoscere solum
Te decuit statuique tibi me prodere soli.
Virginitas promissa mea est votoque Tonanti
Obstricta.” Hic tacuit Virgo, demissaque vultum
Erubuit seseque putat satis esse locutam
Et sponsum docuisse satis. Verba inde mariti
Expectare humilis, voti suffragia dictat.
Iosippus quae verba ferat, non concipit; haesit
Par utriusque animus vocemque repressit utrique.
Tandem sponsus ait Mariaeque ita voce reponit:
“Virgo, tui sexus flos aeternumque pudoris
Exemplum, quod prima dabis; me coniuge nulla
Floris erit iactura tui. Iurata Tonanti
Floreat, o Virgo, flos hic tuus, adsit Olympo
Ut citius flos ille, cui inter lilia pasci
Summus amor, primus divina ab origine splendor.
Nec tibi me celare volo: quibus una recusat
Esse caro sit, mens eadem. Nam pectore toto
Perpetuum decerno mei servare pudorem
Corporis et thalamos penitus nescire iugales.”
“O concesse mihi divino Flamine sponse!”
Rettulit exultans Virgo, “Quam optabilis Hymen!
O custos, Iosippe, mei secure nitoris!
Tu mihi vir, tu frater eris, tu portus honoris.
Et quamvis nulla est quae mersa iugalibus[ERROR: no reftable :]482 iugalibus : iugalib unquam
Virginitas emersit aquis, te coniuge portum
Invenit secura suum. Quam provida caeli
Cura, nivem mediis non passa liquescere flammis!
Naufragiique locum nuptis effecit asylum!
Nunc igitur si pura Deo petit esse voluntas
Gratior, hoc Iosippe precor, nunc munere factum
Pensabit parvo Numen; quas pectore flammas
Aeterni gerimus, statuamus vota pudoris!”
Cui cito Iosephus: “Plenis haec vota medullis
Concipio reddoque” oculosque intentus in altum
Et manibus nexis, quod protulit ore, vovebat.
Collectas pariter Virgo dat in aethera palmas
Et stabili votum novat immutabile flamma.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.