Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2.
Fertur huic contra sic esse locutus Iacob:
“Nate, meae poterat qualis prior esse senectae
Gloria, quam, Iosippe, tuis quae gaudia taedis
Grandaevo venere patri? Miracula caelo
Delapsae sunt haec sortis. Iesseia regum
Progenies Virgo cunctanti accedere sponso
Quod potuit, cuius flammis thalamisque calebat
Isacius iuvenum, celsusque a stemmate sanguis.
Forte tamen nullum tantae flagrasse puellae
Vultu crediderim, cuius caelestis imago,
Praeclaraque etiam Davidis origine maior
Effecit virtus, quivis ut dotibus esset
Virgineis impar; fieretque ut propria nullus
Vota verecundus non accusaret amator.
Si te, nate, pari voluit formidine pressum
Connubialis amor, castosque proinde morari,
Quiverit aligeris Virgo si par Hymenaeos,
Nil mirum, Iosippe, fuit, sed summa vetabat
Quam dare Virgineae frontis reverentia dextram
Composuit celsis descendens calculus astris.
Venturum inde orbi quondam mens augurat ingens
Hac taeda flagrante iubar, sed quale sit illud
Non capio: sublime quidem quodque, ominor, altum est,
Quo tamen et fandi vires animique labascunt.
Memnona liquentem cum iam pars ultima noctis
Proderet Auroram, tenerae mihi visa maritae
Est facies (hanc novi etenim, quam saepe videndam
Praebuit Anna soror) cuius procedere clarum
Vidi utero lumen, radiis vincentibus omnes
Astrorum Phoebique faces: spectata puellae
Ora fuere illo plusquam terrena sereno.
Hanc prope te Iosippe etiam, magnoque micantem
Lumine conspexi; totam licet illa per aethram
Lux diffusa foret, sed te potioribus ille
Ornabat radiis splendor, taedarum Hymenaei
Luce propinquantem. Spectatur purior unda
Ut fonti vicina suo, te foedere iunctum
Fulgenti nymphae reliqua festivius aethra
Fortunati uteri flammas ambire videbam.
Illusit tali mihi noctis imagine Morpheus,
Si tamen illusit: certi quoque ludicra veri
Somnia pondus habent, ego sed non assequor illud,
Nec mea Chaldaeum quaerent insomnia vatem.
Nec meminisse piget vocis quae nocte coactis
Accessit formis: molli penetrante susurro
Pectora, sed claros, rerum portenta docentes
Accepi numeros: nato quae contigit uxor,
Prolis erit sine patre parens. Haec omnia noctis
Somnus erat, sed fallaces tua fata per umbras,
Quaerere non animus. Iam tu, Iosippe, paterno
Utere, quo sponsam tibi fas inducere tecto.”
“O genitor,” Iosippus ait, “sperare quod optas
Desine, nec nostris laribus succedere nuptae
Est votum: sic me templo pervicit euntem
Et prece permovit, cuius dulcissimus oris
Afflatus faceret saevas mitescere tigres,
Et lenire feros nymphae divina leones
Vox potis est. Haec me Solymis exire paratum
Noluit hoc nescire: acri sua vota calere
Igne, Galilaeo stantem poscentia clivo
Nazareth et cultos matris pietate penates.
Hic domus est mecum posthac ubi nympha morari
Expetiit, matrisque piae sanctique parentis
Certa secuturo morum vestigia gressu
Carpere et eximiae fidei monumenta tueri.
Assensi voto facilis: nec virginis ille
Esse videbatur sermo, sed herile loquentis
Numinis imperium. Tanta huius gratia linguae,
Talis erat virtus; homines qua voce ligari
Non modo posse reor, flecti sed posse Tonantem.”
“Quandoquidem proprios nymphae servare,” reponit
Ore pater, “stat, nate, lares, errantia numquam
Crede Deo plenae Iosippe arbitria nuptae.
Tu modo sollemnes legis poscentia ritus
Connubia ad curas revoca laetisque puellam
Auspiciis, grato cognatorum comitatu
Eductam Solymis, hilarem compone paternis,
Quëis propria dicit flagrare cupidine, tectis.
Non aderit frater Cleophas, nec fratria taedis
Desidiosa tuis: eadem flagrabit utrique
Cura tuus Iosippe Hymen pluresque faventes
Viscera concedent natarum affinia matres.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.