Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.
Iam signata dies iunctos cogebat adesse
Et Solymaea procos accedere templa tribules.
Parent laeti omnes; primumque ingressa iuventus
Vestibulum, divina patrum mandata secuti,
Expectant summae iussa ulteriora tiarae.
Octoginta aderant iuvenes, quorum ultima septem
Par lustris aetas, rudior quinquennia quatuor
Attigerat pubes: regali sanguine Iudae
Nati omnes, ipsa Davidis origine multi.
Et quoniam antiquos capta Babylone reversae
Non habuere tribus quibus excessere penates,
Sed quo quisque loco potuit nova limina fixit,
Iudaeae pars quaeque parem dare stipitis impos
Unius sobolem, non certa sede diremptos
Servabat mixtos omni regione tribules.
Inde fuit tota Iudae quod sparsus Idume
Spiraret sanguis, quavis ex parte profectos
Spe thalami, reduces domus acceptura maritos,
Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha Phalego
Ediderat formosa viro; fuit alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros
Errabant pecudes: David quoque venit ab alta
Planitie Libani, Rachel post fata mariti
Cui patrias servabat opes, gratamque vovebat
Mater amata nurum. Misit Galilaea Manassen,
Iephtemque Mosemque et pulchrum frontis Adamum,
Et Noam, cui Lia parens; Hebronia proles
Et gemmis digitosque gemmasque incluserat auro.
Hic Samuel cum fratre Isaac, quos fuderat uno
Anna puerperio, Iudae fecunda marito,
Ephratea nurus, similes aspectibus ambo,
Fronte pares ambo, comae par utrique, nisi uno
Quod Samuel luscus, prout apparebat, ocello.
Accessit Salomon Mambraea valle colonus
Impiger, octoni cui iugeris amplus aratro
Findebatur ager; multi huic per prata vagantes,
Ad iuga compositi pingues palearia tauri.
Beniamin, Issachar, Enoch, Hebronia pubes
Prompta manu – fundaque ! – venit si quando cruento
Ore lupus pecorique instat; cupidusque iugalis
Advenit fidei Simeon, quem matre Rebecca
Clarus avis dedit Elias, sed lege Philippi
Defuncti Soboles; sterilis post fata iugalis
Cognatum siquidem thalamo donante Rebecca
Fraternum semen genito Simeone revixit.
Adfuit et Samson cui Hermonea Salome,
Orba viri genetrix, terra Hebronitide sponsam
Reppererat, sed mox pactae connubia nymphae
Fila scidit Lachesis praestoque ingressa puellae
Mors thalamum fato sponsum delusit amantem.
Misit Ioannem Bethel, cui mater Edissa
Iuncta viro forti Sauli, qui castra secutus
Herodis, post multa Arabum certamina felix
Et dives spoliis, patrio consederat arvo.
Et Gedeon non vile genus cui regis in aula,
Mater nobilium non ultima matronarum
Sara fuit: genitorque operum praefectus in aede
Numinis, adiunctis altam quam surgere muris
Iusserat Ascalides. Daniel dilecta parenti
Labano soboles, donis instructa paternis,
Nil prohibente patris flammas Esthere novercâ;
A Iordane procul, Sephone ex urbe profectus
Pervenit Solymam. Tobiam, Nathanaelem,
Quosque referre mora est, patriâ migrare subegit
Prodigiosus Hymen; cunctisque accessit Ioseph.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.