Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.
Hunc autem thorax gemmis decoratus ad usum
Pontificalis erat. Dubias cum discere rerum
Urgeret fortuna vices peterentque precantes
Re super ancipiti divina oracula mystae,
Sacro indutus ephod capiebat verba minister
Vel monitu interno, vel voce loquentis ad aures
Numinis, eventus non infitiante futuros.
Tale super Maria, quid responsura docerent
Pallia, proni orant mystae, primusque sacerdos
Insuper apposita capiti, quae candida solum
Bissus erat, cidari, nisi fronte quod aurea fulsit
Lamina et in medio scriptum Tetragrammaton auro.
Consurgit cum veste orbem referente solumque
Incessu graviore premit sumitque Sabaeas
Thuris opes, fumante Deum culturus acerra.
Arsit ut incensum, puros ascendere fumos
Certantes cum luce videt nubisque serenae
In morem vacuâ sese vapor extulit aurâ.
Creditur hinc suaves placatum Numen odores
Excipere et placido vultu data dona tueri.
Atria ter circum, ter circum altare, ter imi
Circa adyti velum laxavit aromata mystes,
Cum solitum superaret ephod onychesque nitorem,
Fausta locuturi signum fecere Tonantis.
Cumque caput proni cuperent sermone doceri
Numinis, effatis aperit se talibus aether:
“Conveniat Iudae soboles, innupta iuventus
Amplaque odorato stans occupet atria templo;
Unicuique suus sicco sit cortice stipes.
Inclita cum Iudae fuerit collecta propago,
Altius exactum cunctis sit vertice lignum:
Cui humore carens baculus mox flore virescet,
Atque Semiramius cui fronte quieverit ales,
Hunc ego dilectae nymphae designo maritum.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.