Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

35.
Haec ubi dicebat Virgo, Iosippus amica
Aure tulit, quae sidereo stillantia melle
Verba dabat castosque loquens afflabat amores.
Ut dixisse satis visa est, hoc ille resolvit
Ora sono: “Dominum non es tibi nacta iubentem
Virgo, sed acceptis, mea quo connubia tendunt,
Adictum obsequiis comitem; placitique vigebit
Me penes aequa tui ratio semperque tuorum
Fixa meis inerit verborum flamma medullis.
Quod cupis, et ratio tuaque explorata voluntas
Efficit esse ratum: nobis generosa petetur
Nazareth et patrii dabitur tibi copia tecti.
Calcatos repetes utroque parente penates,
Amborum pressura piae vestigia flammae.
Horum audita sacros probitas compellet ad aestus
Iosippum quoque: quantumvis ubicumque morari
Sors tecum mihi laeta dabit, scio, nulla sequendae
Aequior occurret, quam tu probitatis imago.”
Hac voce erubuit Virgo dictâque vicissim,
Quam purus dictabat amor, cessere salute.
Vade retro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.