Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

33.
Antistes vero, tactis communia palmis
Vota videns, iubet esse ratum quod mutuus ardor
Composuit foedus, vitae cui prospera poscit
Talibus auspiciis: “Vestro, precor, este beati
Coniugio semperque animis concordibus ite
Quo virtus probitasque vocat. Sis nupta fideli
Grata viro, fecunda utero partusque benigna
Expediat Lucina tuos serosque nepotes
Aspicias longaeva parens, quos sanguinis ordo
Quartus et ulterior proprio de stipite natis
Ob sobolem laetis numeret descendere ramis.
Sis pia, sis prudens felixque attingere primas
Isacias virtute nurus: sollerte Rebeccam
Vince animo, placidis Abigail moribus esto,
Fecundis Liae thalamis, Rachelis amore,
Et constante oris forma vultuque placeto!
Prole, pudore, fide, pietate, propagine cunctas
Una Palaestinas praeeas, rogo, nupta maritas!”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.