Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

25.
Nox erat et necdum niveos ostenderat orbi
Nectaris aetherei saturos Aurora iugales,
Haec animo tacitus secum dum fatur Ioseph:
“Omnibus adversus thalamis custode severo
Ostia servabam mentis, chalybemque serasque
Apposui, ne quis fibris irreperet ardor.
Nescivi tamen et thalamis procul esse maritas
Posse faces animumque unum illaesumque pudorem.
Si quoque novissem, tantae quo fine puellae
Connubium peterem, merito mihi cedere tantae
Quo possent virtutis opes, sperare nequivi.
Numinis imperio cogor signisque: quid ultra
Consilii mentisque tuae, Iosippe, requiris?
Naufragium tutae numquam passura pavesce
Vela pudicitiae. Siquidem te caelica mergi
Immunem promissa dabunt, Iosippe, iugales
Virginis electae laquei curaeque quid obstant?
Imperat hoc Numen, satis est: sit pectore fixus
Immotusque calor, quaecumque pericula tandem
Obveniant mandante Deo iuga casta subire.
Sufficient [ERROR: no reftable :]742 Sufficient : Sufficiet vires oneri quod praecipit aether.
Haec mea iam Virgo est: erit haec mihi nobile summae
Depositum veluti gemmae, quam credit egeno
Numen Iosepho. Placet huic custode teneri
Iosippo Mariam: poterit mihi stringere maior
Nulla animum, posthac quam Virgo coniuga, cura.
Si pupilla Dei Virgo est, ego deside numquam
Obsequio caelestem oculum servare paratus,
Fidus ero custos. Felix si lumine nupta
Respiciat me Virgo suo, si cura Tonantis
Est Virgo, mecum curam si dividat author
Omnipotens, laus quanta mihi est? Pulcherrima caeli
Portio si Virgo est, terrae si gloria, Iudae
Splendor et Isacii melior si sanguinis[ERROR: no reftable :]755 sanguinis : sanguis heres,
Caelicus indutus carnem si dicitur Ales,
Si non effigies, sed virtus ipsa, stuporis
Materies, et forma Dei (de Virgine dici
Haec etenim saepe aure tuli) quo munere Numen
Te decoret, Iosippe, vide! Caeli aliger esse
Quisque cupit nymphae famulus, pro coniuge cedit
Quae Iosippe tibi. Dicar quidcumque: maritus,
Vir, custos, sponsus, servum tamen esse fidelem
Me sibi comperiet Virgo, dominaeque probari
Verna meae aut gazae tutor caelestis amabo.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.