Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

23.
Luce fuit circum, qua solem aequabat, amictus;
Labra genasque rosae similis; cui eburnea cervix,
Frons spatiosa nives gutta Sidonide mixtas
Exhibuit. Iuveni, qui formosissimus heres
Regius, aut si quis fortassis pulchrior illo,
Par fuit Aligeri spectato in corpore vultus.
Splendida caesaries lectoque in tenuia molles
Fila pilos imitante auro; quibus addita lucis
Sphaera potens, valuit Phoebeae prodere partem
Esse comae raptosque suo de vertice crines.
Vestis erat nivea pendens cervice, sub imum
Fusa genu scapulasque super collecta, decoris
In cubitos fluxit manicis laxasque paratis
Numinis imperio dextris non strinxerat oras.
Pectora munierat Tyrio quae prodit aheno
Purpura, subtextum filis mordentibus aurum,
Renibus adstrinxit gemino quam balteus orbe.
Hinc sinuosa chlamis, nec parti longior uni,
Crura valens picto referire rubentia limbo,
Permutare situm facilis reflantibus auris,
Ut levia adverso variantur suppara vento.
Totius unus erat tunicae color, ignea qualis
Sole repercussi facies solet esse pyropi.
Vincla fuere pedum, veluti Cyllenia, Serum
Stamine turgentes circum stringentia suras;
Inque modum socci medio sistentia crure
Aurea velabant celeres talaria plantas.
Ala duplex humeros ornabat, concolor auro
Intermixto aliis formis: pars qualis echini
Sidonii sanguis, pars qualis lilia tingit,
Quique rosas violasque color, qualisque smaragdis
Est facies, qualisque Afris est fructibus ardor.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.