Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

22.
Prima fuit facies simulans spectare verendum
In templo mystam. Quo mox accedere visus
Ipse manumque sibi praesenti extendere Sponsae
Iussus, humi fixo cunctatur lumine dextram.
Cumque iterum palmas ad foedera posceret Hymen,
Dat pavidam retrahitque manum fususque per omnem
Humor abit frontem pariterque trementia molles
Ora rigant lacrymae, taedas non velle fatentes.
Nec tamen evigilat, sed semisopitus in auras
Corpore sublatus medio, suspiria anhelo
Ore trahit: vultus fletu et sudore madentes
Sicut erat maestus tergit, dein corpore toto
Prima tepentis adhuc implet vestigia spondae.
Ut simulacra reses repulit fallacia somnus,
Sopito veris accessit caelica formis
Visio Iosepho: caelo descendere vidit
Aligerum. Postquam fictis sibi corpus inani
Aethere densâsset membris, spectabilis ille
Ales erat vigilique etiam par luce teneri.
Quiverit impressis animo licet ille figuris
Sopito effigiem talem proponere, qualis
Corporis est vultus, sed semisopita valeret
Hunc etiam Sponsi legere ut pupilla, videri
Non habilem clausit iuvenili in corpore mentem.
Non erat hic Morpheus, pigri ingeniosa soporis
Progenies, humani imitator strenuus oris,
Apparere potens fallentis imagine vultus,
Lucis inops, nimius fraudis; sed fallere prorsus
Impos, ab ignavo nisi cui patre languida somno
Frons cadit et lassa vigor a cervice recedit.
Mentitur Morpheus, solida sed fronte Tonantis
Aliger accessit: chlamidis florente colorum
Vere licet tectus, faciem iuvenile venustam
Praetulerit; simplex fuerat sed flamen et aura.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.