Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

18.
Fausta fuit viridi Noëtica fronde columba
Vim pelagi cessare docens; felicior ista
Terrigenis, quos iam sceleris commune vorârat
Eluvium, siccae frondi coniuncta renatis
Ad fidei robur foliis, meliore volatus
Augurio, certam, quae se non altius effert
Humanae pupilla spei, signante salutem.
Aeternae o mentis lusus! Quae naufraga regna
Emersura freto, ramum mordente columbâ
Praemonuit; sic damnatam non impare stirpem
Indicio novisse dedit, quod labe paterna
Naufraga posteritas, domitis iucunda procellis,
Ad placidas vitae secura rediret arenas.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.