Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

11.
Ista Mathanides genitor, meliora reponit
Iosippus: “Si nos mentis ratione velimus,
Non vulgi rumore loqui, probiore movetur
Consilio, cui vita thori socialis honestas
Recta quidem, fundens sobolem, quae Numinis aequa
Religione calens sacros prolatet honores.
Pace tua tamen, o genitor, cumulantia prolem
Connubia innupto fraus est praeferre pudori.
Religio si grata Deo, gratamque fatebor,
Suscepta quae prole venit meritumque parentes
Natorum pro laude manet; tamen arbitror huius
Vile voluntatis munus quod propria suasit
Commoditas et segne Dei studiosa voluptas.
Dent alii sobolem: si me pro prole dicabo
Quod vitium est? Laus est patribus divisa iugali
Foedere, per sobolem dare servitura Tonanti
Viscera; forsan erit distracto in pignora patre
Vilior integritas? Divisi in semina floris
Nec pretium est, nec suavis odor: pecus integra sacras
Ducitur ingratum numquam libamen ad aras.
Nec sterilis thalamus, casti neque nescia lecti
Virginitas probro esse potest: quod maxima vulgi
Pars sequitur, rationis inops plerumque tuetur
Credulitas. Superat probrum mortale pudoris
Immortalis honos et recti gloria facti.
Si mystam opponis, mystae mandantis ab ara
Cognatum migrare tuum non arguo Zelum;
Qui sacer est, nullus reus est me iudice mystes.
Nec tamen ignoro, Nemesis quod Numinis aequa
Non ferit hunc qui labe caret; sine crimine nulli
Dedecus accedit; male quod morata voluntas
Non regit et ratio quos vera redarguit actus,
Probri materiam cumulant poenasque lacessunt.
Nec moror, adversus vulgi quod praedicat error
Virtuti satis est, unus si accesserit illi
Laudator Deus: et renuens contenta vel uno
Esse Deo, propria virtus se cuspide mactat.
Sat mihi servati si corporis innuba virtus
Numinis accedat placito, quod respicit unum
Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus.
Dicitur Helciadae vati quod culta fuisset
Virginitas, data signorum miranda potestas
Et portentoso Memphim dare vota sepulchro.
Thesbites etiam rutilis superare quadrigis
Sidera, et ignivomos nivei candore pudoris
Astra supergressos fertur meruisse iugales.
Nonne etiam noster Iudae qui vota fatigat
Promissus princeps, pariturae matris honore
Virgineo, puros hausturus ab ubere rores
Fertur et integris fixurus labra papillis?
Matre illibati si de candoris amante
Divinus nobis caelo promittitur Heros,
Cui placet intacto nasci de ventre, pudorem
Virgineum casto thalami non praeferet igni?
Quis novit si forte meus placiturus eidem
Candor, ab aeterno quod currere dicitur aevo,
Acceleret festinus iter veniatque cupitus
Spe citius, solvens vinctum Israëla Redemptor?
Mi pater, humani nec virginitate timendus
Defectus generis: nulla est, quae clauditur auro,
Gemma gravis pretii, quae non, collata pudori
Virgineo, levis est. Nostrae caeleste refulgens
Naturae, par sideribus, sed vitrea honestas,
Gaza ingens fragilisque simul, sine Numine nostris
Corporibus servari impos. Quis posse putabit
Tam rara genus humanum virtute perire?
Addo, quod eventu tali, quia caelibe vita
Praestaret thalamus, ne hominum natura ruinae
Proxima supremo molem telluris agone
Desereret, praeceptum esset, quod habebat Adamus,
Connubii augendaeque novae per foedera prolis.
Me vero donec talis iactura timeri
Debeat, innuptum genitor dilecte relinque.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.