Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

42.
Sed tibi sanctarum ter maxima Matronarum,
Si modo Pieria tumulum signare Camena
Est animus, modicae munus ne despice venae.
Hic iacet Anna, parem ventris cui germine matrem
Nulla tegit tellus: animo complexa quod omnes
Isaciae tenuere nurus fecundaque fructu,
Cui similem salvo solius pignore Natae,
Nullae aliae meruere nurus. Hac clauditur urna
Femineus cinis, in cinerem dare digna reversos
Quae fuit, invicti mole et virtute Nepotis,
Terrigenas claris caelo fulgere pyropis.
Seu fuit huic regum, aut Levitica stirpis origo,
Posteritas divina fuit. Cum coniuge vixit
Si sterilis donec proles excelsa veniret,
Hoc voluit natura pati: consultiĆ¹s unum
Admisit, sed sola dabat quam gratia partum.
Septenis[ERROR: no reftable :]1034 septenis : septennis post fata sinum felicis Abrami
Incoluit lustris: meruit festiva Nepotis
Ad superos post signa rapi caeloque beari
Mater prole minor. Scandit prior aethera mater
Caelum ascensurae prodiret ut obvia Natae,
Matrem ubi sublimem proles sublimior ornat.
Haec quicumque legis si vis tibi cernere Natam
Propitiam, Matrem supplex orator adora.
Vade retro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.