Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

34.
Ut vero thalami Mariam vox attigit, haesit
Anxia Virgo, suum constans servare pudorem
Et voti memor ingenti se pectore munit
Seque animo taedis obnixa iugalibus armat.
Sed quid agat mystisque thorum suadentibus illa
Quid referat, concepti anceps obstacula voti
Prodere? Suspensae menti dum affulgeat aequa
Responsi ratio, responsum examinat omne.
Illa sed afflatâ caelo data lumina mente
Excipiens, inter prospecta pericula Numen
Consultura sacro statuit depromere templo.
Ancipites animos voti monitura Tonantem
Aligeris aperit primum demissa ministris
Pectus et arcanum quali ratione, requirit,
Adversis thalamis possit contendere votum.
Aliger huic contra: “Nihil est quod corde vacilles
Grata Deo Virgo! Taedas votumque tuentem
Astra viam invenient: tu tantum supplice templum
Ore pete et sacra signante doceberis Arcâ
Quid facias.” Paret Virgo, stellataque caelo
Cum medium nox torquet iter, sacraria cunctis
Interdicta subit, solito caelestis ephebi
Obsequio, taedam manibus lucemque ferentis.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.