Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

32.
Exequitur mandata cohors festina piorum
Aligerûm, dum surgentem qua parte diurnam
Aethra rapit lucem, molem aptat, iaspide iustam
Componente basim. Stantis pretiosa columnae
Materies ignota mihi est: non illa Carysto,
Non excissa Paro fatalisque excedere cunctas
Quasve Tyrus niveas secat aut Sydonia rupes,
Idaeusque chalybs: hic dat ruitura trophaeis
Marmora. Quae caelo semper statura paratur,
Non fragilis laus est: quae aevo nequit esse superstes,
Vilescit superis ruituri gloria saxi.
Mole dein summa, sed mole venustius ipsa
Conspicuum diadema stetit bis nobile seno
Stellarum numero. Lumen quod habentibus ingens
Numinis e gaza sumptis fulgere lapillis,
Dotis inaequales longe stupuere Cherubi.
Tale fuit primum Mariae quod iussit honori
Stare Deus vota pro Virginitate trophaeum.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.