Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

26.
Cena levis post fila vocat, sed coepta calenti
Et completa prece: aethereae de nube coquinae
Virgineae venere dapes, quas cura ministri
Aligeri, poscente hora, praeferre solebat.
An dubitare placet? Sed si mens haesitet anceps,
Sic flectam pendentem animum dubiumque docebo.
Aligeros vitalem homini dare promptior escam
Ardor habet, quam Thesbitis, famis impote rostro
Paulinusque corax caleat deferre paratam
Nescio ubi Cererem; primo deserta colenti
Niligenae tamen iste tulit Cerealia fidus
Fragmina, cura oris proprii quoque deside corvus,
Par Carmeleum simili dape pascere Vatem.
Si castigatum missam consumere caelo
Sanctorum annonam Phoebeius attulit ales,
Segnius aethereos rear id fecisse ministros,
Summa Dei praesto voluit quos esse potestas
Non solitis quëis digna nurus Solymeia curis?
Haud etenim Eliae Phariamve colentis eremum
Tantus erat patris, pectus qui accenderat, ardor
Numinis, ut Mariae sacras ructantia flammas
Aequaret corda, Aligerum transgressa calorem.
His igitur ne cura cibi potiore Tonantis
Abstraheret cultu, certa si prospicit aether
Annonâ; ratione venit maiore putandum,
Occupet astrorum ne se regina parandis
Virgo cibis purosque animis spirantibus ignes
Vilia terrestres pariant ne taedia mensae,
Aligeros tantae cenas aptasse puellae.
Non curata suis si prandia mittere vernis
Numen amat, curâ quanto est ea dignior istâ
Cui natura suos, proprios cui gratia fasces
Credit et ut solium regale Tonantis adorat.
Lustra fuere octo desertae habitator arenae
E caelo demissa manu quëis deside Iuda
Prandia collegit, ne deficiente periret
Annona populus, quorum haec ventura latebat
In lumbis Virgo. Fortasse negavit eidem
Caeli epulas Numen, tantae si Virginis aestu
Saepius ingratas pavit dape caelite turbas?
Sic duo lustra super, caelesti vivere digna
Virgo penu tetigit maturos nubilis annos.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.