Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.
Huic licet aetherei vis tanta fuisset amoris,
Non tamen ista fuit sterilis fax: ultra calere
Sollicita optabat, semper crescentibus uri
Ignibus, extremos donec resolutus abiret
In cineres augeri impar, dare corpora leto
Non impar, uniri astris cupidissimus ardor.
Nec contenta suas vibrare in sidera Virgo
Sola faces, Italo similis flagrare Vesevo
Vicinos late campos et rura cremanti,
His hominum genus omne petit succumbere flammis.
Concipiebat enim – vasti quoque pectoris, annos
Non egressa rudes Virgo – quae copia summi,
Quae moles immensa boni, sine litore quantum
Nectaris aeterni pelagus socordia mentis
Expetat humanae labra, invitetque calentem
Terrigenûm replere gulam, quorum improba vexat
Ora sitis, putentis aquae devincta paludi.
Ac veluti qui solem audax Iovis armiger ales
Respicit, ardenti non claudens lumina Phoebo,
Immotâ tanti sidus spectare decoris
Laetatur pupillae acie, poscitque pusillas
Illi etiam volucres frontem committere lucis
Oceano, cupidus parvos sua gaudia fetus
Discere et immani vultus aptare sereno –
Talis divinae lucis perpendere molem
Terrigenas cupiit Virgo, bonitatis abysso
Aeternae immergi, quos ad purissima mentis
Gaudia divinum pectus pietasque vocabat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.