Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

14.
Iessaeae vero, postquam Solymaea beavit
Ingressu Delubra, fuit mos iste puellae
Continuus: modicum post pensa diurna soporem
Naturae intuitu teneros mittebat in artus.
Nec tamen (angelici terreno in corpore pollens
Libertate animi) somno detenta premebat
Internum lumen: nec erat par pectoris ille
Membrorumque sopor, flammis cui iugibus ardens
Nulla reposcebat somni intervalla voluntas.
At medio adversis cum sol radiaret Olympo
Antaecis paribusque umbris distantia summam
Formabant Solymae lucis confinia noctem,
Adveniens caelo iucundus adesse solebat
Aliger, ut Mariam suetis pro more praeiret
Obsequiis, subiturae imum penetrale puellae
Et comes et lumen; fortisque recludere sacras
Arcani valvas adyti, quas simplice primus
Cuiusvis anni introitu reserabat et idem
Tergemino egrediens firmaverat aere sacerdos.
Hae subito impulsu tacito patuere reclusae
Aligero veniente fores Mariamque Cherubi
Excepere hilares, quorum plaudentibus alis,
Admissa est proprio nova Numinis Arca sacello.
Illa velut summos cum Luna recolligit ignes,
Stellarum incedens vultu radiante per axem,
Extenuansque umbras, fratris quas proximus auxit
Occubitus, templi claro fulgore micantis
Intrat in auratos postes legisque repertas
Incipit illato Virgo splendore figuras
Perdere mansuroque umbras tenuare nitore.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.