Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

31.
Post obitum Vatis per saecula quinque volutis
Orbibus aethereis, etiam postrema subivit
Fata Ioachimus, cuius rarissima terris
Non obscura fuit probitas: inferna petentem
Antra tamen nox atra tegit, tenebrisque Nepotem
Poenali expectat domiturum Tartara ligno.
Hunc animi postquam insolito splendore micantem
Aspexere rei Isacidae, nova provenit unde
Hospitis, inquirunt, virtus: num forte propinquum
Nuntiat authorem lucis? Quibus ista reponit
Ipse Ioachimus: “Vester felicibus hospes
Auspiciis haec antra peto, docturus in orbem
Advenisse nurum, certis quam destinat aether
Prodigiis matrem, divo Plutonia palmis
Pressuro spelaea Duci, nos Dite solutos
Qui vehet ingenti caeli ad convexa triumpho.
Aerumnis tunc finis erit, nostrisque serenus
Lamentis succedet inops maeroris Olympus.
Divinum vero Virgo paritura Gigantem,
Nata mihi est: illam sterilis complura rogatus
Aetatis post lustra Deus concessit, in ipsa
Connubii (pars Anna thori est) vitaeque senecta,
Et Mariam, caelo nomen dictante, vocavi.”
Hac voce ante omnes, fuerat cui proditus olim
Nominis istius splendor, spem quando salutis
Aligero monitore hausit sobolique futurae
Electam in saxo radiantis imagine stellae
Signavit matrem. Visus sine semine cretus
Exultare parens, Limbi diuturnior, unam
Excipias si prolem hospes, livore peremptam
Fratris inhumani; vel si cui integra purae
Criminis insedit virtus, quae morte paternum
Praevenit funus: laeto mox totius antri
Ad Mariae nomen plausu insonuere cavernae.
Vade retro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.