Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

41.
Haec fatus Simeon videt alti a culmine tecti,
Memnonias qua parte faces Phaëtontia templo
Flamma infert, rutilis celerem descendere pennis
Aligerum. Expavit Simeon turbatus ephebi
Caelesti vultu; sed quem prior Angelus istis
Solatur numeris: “Salve, grandaeve sacerdos!
Quod Messiae almam te conspexisse parentem
Laeteris, Simeon, gratus fuit iste Tonanti
Laetitiae calor; at monitis maioribus imos
Pande sinus, nam spe potiora annuntio missus
Prodigia, emensus caeli convexa minister.
Aetatis rugosa tuae licet area frontis
Non sinat hunc sperare diem, quo visa cupitum
Messiam pariet Virgo, tamen ecce Tonantis
Te moneo imperio, Simeon: tua funera partu
Posteriora isto, Iudae te cernere Regem,
Et manibus gestare dabunt: tua bracchia tanti
Susceptura iubar solis suprema monebunt
Fata tuae extremum iaculum torquere senectae.
Hac face funerei tibi praelucente sepulchri
Laetior intrabis tenebras, et tristia patrum
Agmina, captivi Nato iam vindice Iudae,
Te referente dabit laeto resonare canore
Nacta manus oculosque fides.” Hic ore silenti
Attonitusque haesit mystes, celsusque stupentem
Aliger extento volitans per inane reliquit
Pennarum obsequio, stellis immixtus Olympi.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.