Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

39.
Fons erat antiquo quem mysta Aronius usu
Sacratum exhibuit nuptis, verbisque piatum
Et cinere (in tenues hunc lege redacta favillas
Russa iuvenca dabat). Purae, quëis contigit isto
Lustrari, securae ibant ad munda maritae
Atria, iucundis quibus inde videre licebat
Ad pia donatos transire holocausta bidentes.
Ritibus Anna istis imos ingressa penates,
Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter
Apparere nurus mater fecunda, sed ipso
Fetu laeta magis, nequiit qualem hactenus ulla
Templo offerre nurus. Cupit inde rapacibus agnum
Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae
Consumptaeque igni pecudis legale statutum
Munditiae pretium, sobolisque vicaria merces.
Anna sed oblatam sacris dum cedere flammis
Spectat ovem, prius igne suo quam staret ad aram
Levites, ferretque faces, conspexit ab alto
Aethere, splendidius soleat quam ferre sacerdos,
Purum delabi lumen, radiisque paratum
Inflammare pecus, cuius subtile micanti
Luminis aetherei vellus resplenduit auro.
Agni avidum istius caelum, quem laeta ferebat
Anna sui partus pro munere, noluit ignes
Expectare alios, propriis sed vellus adussit
Innocuum flammis, oblatae prolis odorem
Mirificum, caeso quod suspirabat ab agno.
Attonitae par Anna, novae facis atque bidentis
Haesit in aspectu, mirata sequentia Natam
Prodigia, excelsae cuius famulantia moli
Sidera Reginae gratari talibus ardent
Obsequiis, Dominaeque suos profitentur amores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.