Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

34.
Nec mora, Tartareus non unus inane satelles
In spatium iunctum terris ascendit et omnes
Convocat in vacua palantes Daemonas aethra.
Altus Idumaeis surgit mons saxeus oris,
Herbarum steriles rupes, prope mortua, flammis
Vindicibus quondam tumulatae stagna Gomorrhae
Hoc saxo Stygiis egressus Alastor ab umbris
Consedit spatiumque suis congressibus aptum
Invenisse ratus, terris huc evocat omnes
Errantes genios, quibus ad rea gaudia caecos
Ducere terrigenas, non unam suggerit artem
Vafrities, nostris non desidiosa ruinis.
Delectis autem pullato squalida vultu
Consedit styx tota locis, ubi mortua vivam
Spectari poterat Thetis exhalare mephitim.
Quod divina reas pessum dedit ignibus urbes
Ultio, laeta hominum Ditis vesania poenis
Gaudet et emisso Sodomae fetore putrique
Pentapolitana laetantur Daemones unda.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.