Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4.
Tergemina Hebraeae fuerant sollemnia legis
Festa, Deo sacra, Solymae quibus omnis in aede
Instaurare litaturus consueta quotannis
Vota iubebatur populus. Donaria sacris
Addebant aris, nec fas sine munere cuiquam
Tunc Salomoniaco votis incumbere templo.
Haec vero duplici fieri sollemnia causa
Constituit Numen: tum quo sibi debita cultus
Obsequia aequatis ferret gens consona votis,
Tum voluit memorem, quantis hanc cladibus olim
Solverit et quantis dives sibi reddita signis
Patria libertasque fuit. Quo nomine mensis
Septimus, arboreis formans tentoria ramis,
Divinam referebat opem, cum stipite tectum
Et foliis, olim loca per deserta vagantem,
In laris et tecti terram Israëla tulisset.
Est aliud vero festum quod pascha vocabant,
Cum decima et quarta minui sua cornua sentit
Luna die, postquam ne sit contractior atrâ
Nocte dies, prohibet Phryxeo Delius auro.
Tunc autem Pharii memorem Deus esse laboris
Noluit immemorem, cum duro pressa Canopi
Servilis Iudaea iugo, post terga relictâ
Iside, Niliacum fugiens spoliavit Osirim.
Septima festivis succedens hebdomas aris,
Propitium legis tabulis memorabat amantis
Numinis affectum, scripto cum marmore Mosen
Instrueret flagrante Orebo, quando ruenti
In scelus Isacidae morum praecepta tonarent,
Prodigii pavidos caelo informante tribules.
Thure Deum venerans sic ter festiva tenebat
Iudaeam pietas: ter religiosa quotannis
Numinis hoc cultu Solymam conspexit Idume.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.