Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

29.
Viderat octavum tenuis iam pupula solem,
Cum legis veteris ritus sollemne monerent
Nominis auspicium fieri; quo munere fungi
Consuevit levita sacer cognataque matrum
Ambitio dubiis numerabat nomina votis.
Lux erat, haec autem medium quae dividit aequo
Lumine Septembrem, caeleste datura puellae
Iessiacae, atro formidatum nomen Averno.
Convenere nurus, partu languentis euntes
Matris ad obsequium. Quos et spectabilis inter
Adfuit Ismerie nurus, indefessa sororis
Ad nutus matrona, fuit cui filia vatis
Zachariae sterilis coniux, quae postea summum
Elisabeth peperit genetrix praeclara prophetam.
Montibus e Iudae, Galilaeam Hebrone petentes
Felicem subiere domum, quo didita tanti
Fama puerperii pietasque agnata vocabat.
Quaesitum genitae nomen fuit: inclita sexus
Nomina feminei explorant, quëis maior inesset
Stirpis ab Hebraeae generosa Heroide virtus.
Sara aliis, aliisque placet Susanna, placebat
Ast aliis Esther, aliae voluere Rebeccam,
Rachelemque aliae. Materna voce volebant
Annam aliae dici; sed postquam certa Tonantis
Imperia audissent genitor materque, beati
Flaminis edocti monito, nomenque puellae
Caelesti accepto Mariam sermone referrent.
Nominis haec subito dubios vis edita flexit
Cognatorum animos; hilaresque ex aethere lapsum
In Mariae augustum nomen conspirat uterque,
Talia cui sanguis dederat suffragia, sexus.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.