Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

18.
Accidit ut, festas cum lex indiceret aras
Et Salomoniacum peteret cum coniuge templum
Anna, sacerdotum summus, cui aurea sacri
Limina depositi (Legis fuit Arca) patebant,
Ingrediens penetrale imum spectaret in Arca
Bisgeminum exultare Cherub, passisque moveri
Laetitiae pleno vultu prope cerneret alis.
Non visum populo ostentum, cui luminis illa
Maiestas vetita est, sed Mysta authore relatum
Prodigium, populi mirùm praesagia tentat.
Omnibus hic unus sensus fuit aureus Arcae
Bisgeminus quod fausta Ales mysteria pandat;
Quod laeti Aligerûm vultusque ostensaque pennis
Gaudia non dubio cogunt expromere signo.
Quid tamen illud erat quod vis praesaga duorum
Panderet Aligerûm, varium fuit ominis huius
Iudicium: dixere alii quod pressa Latino
Imperio Iudaea, sui sublime rediret
Ad regni solium, pulsoque ultra aequora Varo,
Isacidûm laetis fortuna resurgeret alis.
Iam prope tempus adest, aiunt, cum Martia Iudam
Gens patrium Tyberim clypeis bibitura relinquet
Non plus Oenotriis poterit Iovis Ales ab oris
Victor Idumaeis nidos componere palmis:
Nec Solymae, Ausoniis praestrictas fascibus ultra
Exolvet Latias volucris Romana secures.
Haec arcana fuit multorum fabula, sed vox
Publica nulla fuit. Metuens nam dura Quiritum
Imperia, occultus fidas iaciebat in aures
Author, in os vocis prohibens migrare periclum
Promissum non longe alii distare docebant
Messiam, pennis hilaris quod praebuit Ales
Indicium, spondensque eadem solacia vultus.
Et Simeon Solymae Mystes aetate colendus
Occidua, cui certa suis accesserat annis
Caelo nixa fides, non se prius aurea seris
Lumina clausurum fatis quam surgat avito
Sanguine Iessigenûm promissi principis alma,
Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater.
Credidit hanc primis radiis assurgere lucem,
Festivo testante Cherub, seseque supremum
Praeparat ad carmen, spectandae encomia natae;
Illius ad vultum extremos dum spiret amores,
Expiret Solymaeus olor: cui postea nati
Virginis eiusdem tamen, obnitente senecta,
Accessit caelo hausta fides, meritumque videndi.
Mystarum e numero fuerat qui diceret alter;
Unius ingressi fanum, festivius Arcam
Applausisse viri merito, notumque beatis
Aligeris animi decus, hoc celebrasse strepentis
Prodigio poenae. Fuerat sed certius Annae
Iudicium, fulgentem auro quae credidit arcam
Exultare sui penetrantis in abdita templi
Maiestate uteri et clausae splendore puellae.
“Haec mea Nata”, inquit, “quondam paritura potentem
Signatum lege Heroem, duo saxea Legis
Religioso Arcae monimenta recondita ligno,
Exultare dedit: quôque ipsa sacerrima Mosis
Lex gravida est Verbo, soboles mea fiet eadem
Prole gravis, partuque suo dabit illa solutum
Mosis onus, colloque Deum leviore vereri.
Quin etiam lex ipsa suum cervice laborem
Cum roget auferri, concepta puerpera legi
Proxima, notificans divini gaudia partus
Exhilarat fetam tabulis legalibus Arcam.
Vitae expers, Vitae indicium si lignea motu
Arca dedit, viva petiisse videtur ab Arca
Quam gero, vitales animos: vel mortua vivae
Cedere non deses praesenti Numinis Arcae,
Venturos hilari motu praesagit honores.”
His animi gavisa silens affectibus Anna
Laeta suum genetrix uteri tunc pondus adorat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.