Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15.
Omnipotens nostri generis sine semine natum
Constituit Caput Adamum, cui libera mentis
Arbitria unius legis constrinxit habenis:
Arbor erat, vetito voluit quam crescere pomo.
At servata minus positae mitissima legis
Imperia, aeternae sanxit multiplice poenae
Ulcisci aerumna, soli ut neque tale noceret
Flagitium authori, cuius Caput ille fuisset.
Edita progenies paribus quoque subdita damnis
Esset: et illicita quae profluxisset ab esca,
Cunctorum aeterno premeretur culpa dolore.
Sed deliquit Adam, cunctosque involvit eodem
Naufragio, poenaque simul. Stetit una paterni
Expers flagitii Virgo; nam crimine lapsus
Non fuit Adamus Mariae Caput: inde paterno
Non fuit in pacto: caeli, terraeque potestas
Huic Dominae concessa vetat pro plebe notatis
Legibus involvi, decuitque his esse solutam
Reginam Adami, libertatisque parentem.
Qui dubius facti est, credetne egisse Tonantem
Cum sobolis genetrice suae, quod regia nati
Terreni, minus esse decens pro matre putaret
Conditio? Matris siquidem sic huius honorem
Procurat Deus, ut terreni principis ardor,
Frigidus, augustae pro matris honore, sit imber.
Lex fuit Arsacidum, solium sublime prementis
Regis Achaemenii cunctis subeuntibus aulam
Discrimen fatale foret; quâ regia solvi
Regalem nuptam voluere oracula poenâ.
Omnibus haec stat lex, sed non tibi regia coniux;
Una super cunctos es tu, non de omnibus una.
Hoc tuba Tarsensis sensu sonat aurea Pauli:
“Peccarunt in Adamo omnes”, sed tolle Mariam;
Una super cunctos est haec, non de omnibus una.
Illa quidem nocui de semine fluxit Adami
Virgo; quid hoc refert, si non sit subdita Adami?
Illius est soboles, verum est; Caput ille Mariae
Non tamen est. Labem ad generis concurrit utrumque
Et caput, et semen: sed quem est sortita parentem,
Non est nacta Caput: primum natura poposcit
Gratia concessit. Voluit natura secundum,
Gratia dissensit; vetuitque haec esset Adami
Subdita, Adameae fieret ne subdita culpae.
Hinc pater ipse nocens, naturae in culmine summus
Virginis istius, maius se culmen adorat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.