Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IESSEIDOS LIBER II.
1.
Ut statuisse Deo placuit lethale gementi
Deliquium humanae soboli demittere caelo
Authorem veniae, quo per maiora futuris
Incrementa spei sese disponeret orbis
Auxiliis, mox decretam pro labe salutem
Pandit amans Numen; quod nec celaverat ipsum,
Degenerem vetiti nuper caelestis Adamum.
Hic sceleris poenaeque reus sua damna suumque
Interitum et certum flebat revocabile numquam
Supplicium, nulla miserum solante relicta
Spe veniae, mentis quem decretoria summae
Paene videbatur iam reiecisse Voluntas.
Unde reo, pavido, tristi totoque trementi
Corpore conclamatam animo sperare salutem
Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo
Communi exitio, quando irritata fremebat
Flagitio natura suo, cum totus in unum,
Vindictae cupidus consurgeret orbis Adamum?
Cui fuerat laesus, quo spem fulcire valebat
Iratus Deus atque animo nimis impote verti,
Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami
Naturaeque status generisque miserrima nostri
Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis.
2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis
Maiestas, decorat virtus quem propria mitem
Se praestare reis, tantae ne damna ruinae
Perdita lugeret sine fine propago parentis,
Concilium vocat: hic Triados cui tota regendae
Naturae incumbit moles, concordia semper
Arbitria, ad tantae veniunt suffragia causae.
Ante tamen quam quicquam homini caeleste tribunal
Deferret, metuenda suas sic prima querelas
Exposuisse Themis fertur, grandi ore locuta:
"Quae poena humano sceleri, quo tota propago
Terrigenum prostrata iacet, vi legis et aequi
Conveniet, dubium, faciat pendere quod illam
Non habeo: iam dicta reis laesae arboris, est mors.
Et mors illa quidem, non quae terrestre resolvit
Corpus et in cineres vertit; manet altera peior,
Atque aeterna animi ruituri in Tartara tabes.
Peccati quod homo reus est, iam debita carni
Vindicta est tumulus, mentem infelicior Orci
Flamma manet; vetita prior haec peccavit in esca:
Mens est tota nocens. Restat conferre nocenti
Aut poenam, aut veniam; medio non convenit error.
Quis locus hic veniae? Ratio quae poscit iniquo
Donari generi noxam? Num futile pomum
Delicias inter reliquas hortique superba
Illicia, aeterni vetito praeferre Tonantis
Vim facit ad palmam? Sed quem sperare maligna
Infectaque hominum poteris radice, remissi
Flagitii fructum? Si, dum fuit integra, motus
Ignara oppositi fallax immitia radix
Poma tulit; si tot Charitum stipata tuarum
Praesidiis natura ruit, num mortua virtus
Efficiet quod viva negat? Male demitur igni
Infecunda dapes quae non promiserit arbor.
Sit locus immeritae veniae tamen; ecqua reponet
Ius raptum obsequii moles? Iniuria laesi
Numinis excedit meritum, quod pendere possit
Humani levitas operis. Lex pacis in aequa
Lance sita est: pretioque pari nisi suppleat audax
Obsequii mensura scelus, consistere vera
Pax nequit aut hominibus concors cum Numine pectus.
Aligeris forsan potior terrena videtur
Conditio? Nihil excelsos miserata, Tonantis
Praeteriit genios pietas, quos iusta voluntas
Numinis extrusit caelo flammisque ligavit.
Quis tamen humanae tentet componere faeci
Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis
Si culpae veniam nescit, qua lege licebit
Audaces commissa homines exolvere noxa?
Aliger erravit; damnatur: mitius unde
Iudicium sperabit homo? Constringat utrumque
Par damnum, si culpa fuit communis utrique.”
3.
Iustitiae assedit Pietas, Sapientia iuxta,
Iuxta etiam rerum molitrix maxima, Virtus,
Ordine quaeque suo, suffragatura piando
Adami sceleri. Pietas ita prima profari
Incipit: “Et memet reor alta ex mente Tonantis
Progenitam: infinita minus non dedecet orbis
Rectorem Pietas, deceat mox ante locutae
Quam furor Astraeae; nec me minus aequa ferentem
Audiet Omnipotens: Adami totius urna
Orcus erit? Nostris si forte favere velimus
Hostibus, hoc dabimus votum non triste superbis
Daemonibus caelo pulsis. Phlegetonte cremandis
Exulibus quas hic vacuas spectamus; iisdem
Sunt positae Aligeris sedes; cumque inde rebelles
Mersi Erebo cecidere animi, deserta protervis
Spiritibus repetunt alios subsellia cives.
Fine isto productus Adam, livore maligni
Flaminis impulsus prolem et se reddidit istis
Sedibus indignum temeratae crimine plantae.
Si nunc ergo reis veniae caeleste negetur
Subsidium nolitque Deus pietate nocentem
Erigere Adamum, quae nostris hostibus inde
Gaudia! Qui plausus Erebo qualisque futura
Laetitia! Aligerum exclusae quod ab aethere turbae,
Impediant vacuo cives assurgere caelo.
Palma haec hostis erit, numerare faventia dictae
Si rigor Astraeae poterit suffragia causae.
Nec vetat Adami veniam damnata reorum
Spirituum labes; curvari nescia cervix
Angelica aeternos merito inflexibilis aestus
Sustinet; ast hominis facilis natura moveri
Efficit, ut lapsi reparabilis error Adami
Viscera adorati flectat non dura Tonantis.
Aligeros etiam propriae proscripsit Olympo
Nequitiae labes; seducta sed occidit Eva,
Alterius noxa impulsus peccavit Adamus.
Aliger Empyreo detrusus Apostata caelo,
Hic seductor erat; cuius livore ruinam
Passus homo, veniam lapso prae daemone poscit
Sic iuris potioris homo culpaeque minoris.
At nihil excusat noxam qua corruit Ales.
Criminis immani pretio si dicis Adamum
Solvendo non esse parem; nec reddere tantum
Possit homo, quantum potuit se involvere culpa
Faenoris excessu; quare securus amicos
Numquam iungit amor, peccans nisi ponderet aequum
Offensae pretium pravoque aequale furori
Adiciat pondus, totam quod supprimat iram;
Hoc mihi librandum non est, sed limite sisto
Affectus contenta mei: non deerit amori
Ingenium: dilecta soror Sapientia iustum
Inveniet, quo versa meos Astraea[ERROR: no reftable :]127 Astraea : Astaera libenter
Currat in amplexus thecaque rubente repostum
Dulcia confestim convertat in oscula ferrum.”
4.
Dixerat haec Pietas, cui mox Sapientia sensu
Successit dictura pari talique resolvit
Ora sono: “Mihi quae Pietas libranda reliquit,
Aequari qua sorte ingens iniuria possit
Numinis offensi expediam, licet ardua prorsus
Occurrat ratio factoque explenda videtur
Difficilis. Tamen est talis quam ponere possit
Verus amor, sed solus amor (mirabile dictu)
Numinis aversi, summa cui flagrat in ira
Par amor: aeternae si lucis hypostasis una
Fiat homo, satis est: facto hoc pro labe repertum
Est pretium et pondus, quod non modo criminis aequet
Nequitiam; sed terrigenum scelus omne merentis
Excedat labor.” Hic plausit blandeque loquentis
Extulit ingenium Pietas, et quaesiit ultra
Qua ratione Deus, si maiestate Tonantis
Deposita fieret caro, crimine posset Adamum
Exuere, et grandis pretium conflare talenti,
Corporis induviis? Quod mox Sapientia verbis
Prosequitur tacitumque loquens suspendit Olympum:
“Humano scelere offenso quod nulla Tonanti
Attingens aequi pretium libraeque rigorem
Adferri valeat perimendae gratia noxae,
Conditio terrena facit: servilis inanem
Obsequii fructum, simili vilescere constat,
Quo sordet persona luto; iam perdita pomo
Vilior est meritique minor natura, laborat
Ingenitae rationis opus factura. Quid ergo
Par dabit illa Deo, quae nec sibi sufficit uni?
Terrenos vero Numen si assumeret artus,
Ut sine personae discrimine, qui Deus esset
Is pariter Deus esset homo, tunc Numine dignum
Obsequium praestaret homo: cui addita carnis
Humanae ruditas, aequo pro labe pacisci
Non impos merito, proprii virtute laboris
Posset obaerati nomen delere parentis.”
5.
Effatis commota istis Astraea reponit:
“Quae loqueris commenta, soror Sapientia, dictu
Ingeniosa quidem, factu ardua. Caelica numquam
Factura est Virtus, una ut persona Tonantis,
Sit persona hominis. Possit tamen ista potestas
Summa Dei; quantum foret hic adversus honori
Divino nexus! Summo componere caenum
Vile Deo, servum Domino? Sinet aequa voluntas
Hoc numquam: proprioque hominem qui crimine lapsus
Interiit, nostrae nullus labor eximet irae.
Hoc tamen ipsa volens tribuo, si forte supremum
Numen homo fieret, nostro data tela furori
Abicerem, nec tanta meo vindicta deinceps
Restaret ferro.” Subito Sapientia reddit
Talia: “Terreno vestiri Numen amictu
An deceat librabit amor; sed posse, docebit
Nos divina soror, cui Omnipotentia nomen.”
6.
Haec vero sic orsa loqui: “Mihi limite nullo
Definita viget, nullo mea fine potestas
Circumscripta, omnem iubeat quem summa voluntas
Prodit in effectum: tellus, mare, sidera, caelum,
Denique quodcumque est quod non fuit ante, laboris
Sunt documenta mei. Quamvis quod quaerimus istis
Omnibus est maius, tamen hoc excedere vires
Ostendam non posse meas (hic auribus omnes
Arrecti siluere, magis tamen omnibus una
Astraea). Infinita Dei est persona, vel imas
Cuiuscumque rei, immensa virtute valebit
Ferre vices, tolerare graves accensa labores
Si supremae Maiestatis Hypostasis una
Assumat naturam hominis, cui proprius absit
Personae titulus, terrenae munia partis
Quae deerit supplente Deo. Dabit unio talis
Ut Numen sit homo. Fiet simul iste Tonanti
Non impar divinus homo; culpamque relaxet
Ut merito, non vilis erit propriisque salutem
Obsequiis poterit libertatemque pacisci.
Si velit unus amor, satis est, servatur Adamus.”
7.
Excepit divina Trias mansueta sororum
Arbitria: Astraeam solum poenalis Averni
Sollicitam et plagis torqueri ultricibus orbem
Urgentem aspexit voto discorde teneri.
Tum Pater, aeterni qui fons splendoris, in uno
Producens Sobolem Verbo, quëis simplice cordis
Igne Deus procedit Amor manantibus ex se
Flaminis et Nati personis talia fatur:
“Vidimus humanae mentis, cui nostra figuram
Indulsit natura parem, discrimina nostro
Nolentis servire iugo, dum fronte sequestra
Nostra secutura violavit foedera poena.
Terrigenûm damnis Astraea rotare machaeram
Religiosa optat; veniam suadebat Adamo
Praestandam Pietas, pulchrum Sapientia iustae
Dat veniae facunda modum, factoque Potestas
Disserit esse parem. Noster, quorum una voluntas
Si concurrat amor, nocuum miseratus Adamum,
Surget homo, tolletque suae dispendia culpae
Aeternosque potens mortis vitare dolores,
Nostro iterum fatuê amisso reddetur amori.
Attamen hoc unum superest, ut nostra saluti
Humanae nascatur humi persona gulosi
Labe procul, corpus par assumptura parentis;
Ut patrandorum meritis et mole suorum
Non renuat placari operum, quae discutit omne
Ferro Astraea nefas: qua deponente furorem,
Aeternae ad veniam pertingant crimina culpae.”
8.
Tunc Soboles divina Patrem venerata profatur:
“En me mitte, Pater: positaque libenter herili
Maiestate, tuum placitum quo destinat, ibo.
En tua progenies, hominis pauperrima nasci
Exopto proles poenisque obnoxius infans
Terrenae fieri Matris, fatalis Adami
Planta volo fiat pariter mea funeris arbor.
Et tua me dulcis Genitor, peto, verberet ira,
Ne pereat qui peccat homo: me trade volentem
In mortem, in poenas: et me trabe figat amati
Electique error populi: mea vulnera lapsi
Sint pretium Adami, humanae sit spongia culpae
Fundendus lictore cruor. Votum accipe dulcis
O Pater: a proprio fluat haec tibi gloria Nato.”
9.
Hic prolem amplexus Genitor, “Dilecta Parenti
I, Soboles”, inquit, “quod in haec te funera, fili,
Obtuleris, longaeva tuo de semine surget
Posteritas, summis heres victura coronis
Sub tua magnanimos demittam sceptra Tyrannos,
Et populos in frena dabo. Te gentibus astrum
Accendam, toto crescet tua gloria mundo.
Tunc tua adorabunt celsi vestigia reges,
Submittamque tuis horum Diademata plantis.
Tunc tuus adversum fluviis currentibus heres
Iura dabit: claros fama nutrire nepotes
Quaeque volet Regina tuos Regumque papillae
Obsequium Nutricis agent: regnabit in aevum
Divitiis opulenta tui prosapia fati.
Tanta tuae placuit mortis pro laude pacisci.”
10.
Divinus pariter voluisset Spiritus isto
Officio fungi quo Filius atque petivit
Tale sibi propria committi ab origine munus,
Humanae quo carnis onus poenasque subiret,
Iratae iustum prima pro labe daturus
Astraeae pretium. Sed patris origo priorem
Quem dedit, haec unum sortita est gloria Natum.
Nec tamen immensi fuit hoc in munere cassus
Flaminis impulsus, partes gavisus habere
Ille suas, tantae sobolis cui pura relicta est
Nube tegenda Parens, ne qua huic terrena caleret
Flamma voluptatis, ne quo vel corporis aestu,
Aut non plura animi face conceptura labaret
Integra Virginitas. Subiit quam natus, eandem
Virgineam missus complevit Spiritus umbram.
Hic prior est, horam nostrae signante salutis
Gnomonis in morem, solem qui ostendit in umbra.
His ita dispositis divini ardore senatus,
Carnem assumpturi Matrem decernere Verbi,
Par fuerat, tanto quae essent dignissima fetu
Viscera, Virgineo summi Patris aemula nato.
11.
Gens Hebraea, vetus veniens a stemmate sanguis
Cui dederat pretium virtus, ad iussa Tonantis
Prompta et pura fides, cuius de stipite natae
Tot venere animae, plures nec ut aequor arenas,
Caelica nec plures numerant laquearia stellas.
Is fuit Abramus, patris de semine Tharae
Quem dederat Chaldaeus ager, se gurgite pleno
Fundit ubi laetisque Euphrates volvitur undis.
Hunc populum, cui ille pater, prout fluxit ab illo
Carnalis soboles (quae credulitate paternam
Sectatae fluxere fidem, non sanguinis huius
In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas
Extulit, e cuius regali stemmate proles
Susciperet divina viri sine semine corpus.
Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset
Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor.
Hanc Pater aeterno qui perficit omnia nutu,
Imperiosa hominum qui condit fata, puellam
Disposuit fortique levans super omnia dextra,
Omnipotens quaecumque eadem molita Tonantis
Est manus et quorum dici vult ipse Creator,
Virgineo illius vestiri carnis amictu
Constituit genitum de se sine compare Verbum.
Hanc titulo insignem Dominae rebusque caducis
Altius evectam Mariam prior ipse vocavit.
Omnipotentis enim Divino bina latebant
Nomina thesauro, quas gemmas nomino: quamvis
Non illas Erythrea Thetis, non Indica norant
Litora, Memnoniis gemmas verrentia cymbis,
Sed nimia aeternis quarum lux abdita gazis,
Et Sobolem et Matrem designatura micabat.
12.
Singula Divinis olim eventura fuissent
Cum fixa ideis, ut pomi errore liquatas
Sisteret Omnipotens lacrymas, monitore salutis
Humanae Aligero, veniae spe fulcit Adamum.
Accersitus enim Michaël a Numine, sumpta
Mandati pietate volat quaeritque beata
Proscriptos tellure reos, quos ille Sophenes
Repperit in campis, fletus clamore retectos.
Mox prior Adamum accessit: sed tristis amicum
Aligerum fugiens exul, velut ante Tonantis
Non passus speciem, maiores quaeritat umbras
Ut lateat spectari oculis felicibus impos.
13.
Chaldaeae locus est, in qua regione ruentem
Substitit ad Tigrim primum, quo sede prioris
Fortunae profugus longisque erroribus actus
Appulit infelix Adam, bene gnarus eundem
Esse Tigrim, limo mixtum potare coactus
Quem purum de fonte bibit. Pretiumque petiti
Amnis erant lacrymae; libatam flumine lympham
Restituit plorans: oculi volvere solutum
Arescens quod lingua tulit: concessus Adamo
Semper erat rapidus tali pro faenore Tigris.
14.
Hoc miscere suos solitum cum flumine luctus
Repperit errantem Michaël; sed luce coruscum
Aligerum procul intuitus, secura timentis
More animae quam culpa gravat, petit ima propinquae
Antra specus, latebra lucis solante pudorem.
Attamen aethereus princeps hunc Ales in ipsis
Quaesitum latebris, sed nil minus inde timentem
Interpellat amans, aeternae foedera pacis
Insinuat iustaeque Dei mala deprimit irae:
“Vidit Adame tui poenam Deus optimus”, inquit,
“Flagitii, nec posse tuas extergere labes
Tot fusas oculis lacrymas, sed semper in omne
Aeterni spatium tua tendere damna doloris;
Quam statuit miseratus opem tibi detego, felix
Adame.” Hic oculos frontemque extollere primum
Ausus et interno cohibens data frena pavori
Respirat, metuens tamen: expertusque dolosi
Aspidis infernas, timuit ludibria, technas.
Sed tamen hunc flamen caeleste frequentibus urget
Vocibus ad fidei robus: “Ne reris Adame
Me Styge damnatis unum e mendacibus esse
Aligeris: non poma tibi suadebo, negatae
Delicias plantae. Potius suadebo dolorem
Numinis offensi, quo solo assurgere possis
Ad veniam; quem non posset suadere rebellis
Angelus et quae sunt olim ventura docebo.
Tollendo cum lapsa tuo natura sit impar
Supplicio, statuit Numen dimittere caelo
Unigenam, Verbum, Sobolem: licet illa Parenti
Par Deus, humani premet immortale sereni
Corporis induviis. Poenas pro labe daturus
Ille tua est, vetiti ne te petat ultio pomi.
Hinc mansura tuae post debita funera noxae,
Hospes ad aethereos poteris felicior hortos,
Sidera Divino redituro ad celsa Giganti
Ire comes: sint ista tuae solacia poenae.
Et tua posteritas veniet non impare fato
Angelicae grandem numerum impletura ruinae.
Desertas caeli, meriti modo gratia veram
Exornet divina fidem, post funera sedes
Accipiet, postquam Victor caelestis ovanti
Poenali Empyreos pandat prior arbore postes.
Interea tu plange scelus fusoque cruore
Numinis in culpae pretium te crede beandum.
Hoc tua progenies discet tuque ipse futuros
Strenuus hoc terrae doceas arcana colonos.
Divinae iam vero, Adam, non segnis odora
Prodigium flammae, fulmen vertentis in imbres
Innocuos, dantis placidos pro sulphure rores,
Teque tuosque isto cumulantis amore nepotes.
Sed maiore animi quo spe post multa salutis
Saecula venturae possis Adame foveri,
Nomen adorandum pandam tibi, quale Redemptor
Axe feret, Princeps pacis dicetur IESUS.
At Genetrix electa, tuae permagnus, Adame,
Posteritatis Amor, spes et tutela, MARIA est.
Cum tua tu post fata istam cognoveris orbi
Illuxisse facem, Iessei stemmatis almam
Progeniem (sterilisque uterum sacraverit Annae),
Expecta solem; roseo fulgore micantem
Phosphoron ut sequitur Phoebus, sic vera serenae
Aurorae soboles, Mariae succedet IESUS.”
His respirantem Michaël affatus Adamum
Composuit plenumque spei fideique reliquit.
Hunc pater elatis pennis per inane volantem
Adamus vultu sequitur, demissus eunti
Intima compressis referens solacia palmis.
Et subito ut quivit postquam compluribus auctus
Fecundus Genitor natis, insignia binis
Marmoris excissis expressit nomina pilis;
Quarum unâ vultu solis radiisque micante
Effigie, venturum orbi signabat IESUM.
Ast alia stellam, surgens quo pingitur ore
Phosphorus, excidit MARIAM referente columna.
Victuros Genitor quondam doctura nepotes
Ista secuturae posuit monimenta salutis.
15.
Sed modo promissae sudantis origine Stellae,
Piërio vatis, Genetrix, occurre labori,
Stella eadem Virgo: quantum mihi carmine fas est,
Teque tuique decus generis palmasque sonabo.
16.
Bis quatuor centumque quater iam conditus orbis
Annorum fuerat lustris, et tertia mundum,
Infantem non plus tenerum firmaverat aetas,
Nahorea cum stirpe ingens virtutibus heros
Nascitur Abramus; cuius de semine natae
Est soboli promissus honor, generosa quod inter
Illorum capita et celsam descendere Matrem
Numinis atque ipsum Numen manare videbit.
Ille maritali Saram complexus amore,
Thaream patris sobolem, quam mater Arani
Ex Thara genitore dedit, de patre sororem,
Isaco matrem; quem iam languente senecta,
Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis,
Sara viro fuerat ridens enixa puellum.
Hic thalami quoque tarda sui consorte Rebecca
Germina suspirans, uterum expectare maritae
Debuit agnatae lentosque a coniuge fetus,
Bisgeminos donec populos partu edidit uno
Bisgemina cum prole utero luctante Rebecca.
Horum unus venator erat, ferus indolis Esau,
Alterius mens pura, Deo dilectus Iacob.
Huic Rachelaeis accenso postea taedis,
Labanus tamen esse socer non simplice nata
Contentus, foedam thalamo praeponere Liam
Racheli voluit, totidem quo cogeret annos
Formosae servire thoro. Complevit Iacob
Hos etiam fecitque sibi non triste fuisse
Servitium Rachelis amor; cui ille iugali
Foedere coniunctus demum cognovit ( acerbus
Hymen!) dilectae sterilem Rachelis amorem.
17.
Pandite Pierides, quid Sarae, quidve Rebeccae,
Rachelisque notant, de quarum stirpe venire
Debuit agnata, velatum corpore Numen,
Improles uteri? Si me bona fallere nescis
Calliope: steriles ventres vetitamque ferendis
Fetibus aetatem nuptae matrique puellae
Praelusisse reor: simplex quod nympha, nec apta
Ad Sobolem Virgo poterit gravis esse beato
Germine, Divinis Patrem supplentibus umbris.
Hae pariter sine prole omnes, sed munere tandem
Aethereo tardos partus meruere maritae,
Prodigio votum sortitae, Virginis huius
Ut fieret non vana fides, prius eminus istae
Processere nurus, steriles aetatis et alvi.
18.
Tandem feta viris postquam Domus una fuisset
In plures divisa tribus; generosa propago,
Fortunatorum genuit quot nomina fratrum,
Tot populos fecit. Sed te modo dicere Iuda
Est animus: debent soboles invicta Leonis
Te fratres laudare tui: fortissime fratrum
Iuda, sceptra tenes, quae vis non auferet ulla,
Donec adorandus caelo, expectantibus illum
Gentibus, adveniat Princeps: femorisque paterni
Regia durabit soboles, divinus ab ista
Donec stirpe Leo, terras voce impleat omnes,
Illustresque orbis Mariae non nesciat odas.
Iuda, invicte Leo, praedis insistere doctus
Fraternos fueris donec praedatus amores,
Quo proles germana tui te patris adoret
Teque colat domitus flexis cervicibus orbis,
Regalis cinget semper te fascia byssi.
Et licet adversis tua saepius obruta fatis
Progenies; ut cum Phariis intenta caminis
In lateres durabat humum, tamen alta labori
Gloria non deerat, multo sudore paratis
Pyramidum excelsis crevit tua fama trophaeis.
Haec pretii nec egena fuit, cui cesserat una
Nocte Paraetonium, iustum sudoribus aurum.
Civibus ablato Phariis Erythrea metallo
Successit Gaza: illius pretiosa profundi
Stagna, secuturae ne sit tam prodiga Memphi
Tumba, petiturâ collum spoliavit arenâ.
19.
Tunc ibi bisgeminos, liquidae ceu marmora stantes
In muros cessere undae vallesque vadosas
Atque sui vacuas, miro molimine pendens
Hic didicit spectare Thetis, mirata quod imo
Figere sicca pedum, refugâ vestigia lympha
Aequoris in fundo, Iuda fugitive, valeres.
Gemma fuit Rubei spolium maris, obvia semper
Candida Memnoniis calcata asarota pruinis.
20.
Successit pelago telluris inhospita vastae
Planities, quae tot populis numerosa recepit
Agmina; sed steriles escis residesque cupitos
Ad fontes, ingrata dabant fastidia arenae.
At mirum ! Cereris, quam non tulit arida tellus,
Caelo illis annona pluit: facilemque Regentis
Virga altusque silex dederant sicca utraque lympham.
Tota haec bis quatuor deserta per invia lustris
Munificum soboles Axem largique fluenti
Irriguam sortita petram, nec vestibus annos
Sensit: Olympiadas ter quattuor Coptica texit
Lana peregrinum Iudam Phariusque recenti
Conspicuus villo Nilum referebat amictus.
21.
Viveret ut Iudae soboles, Mareotica flevit
Funere natorum, primos quos fuderat alvo
Isis: et Isacidis pro libertate negata
Niliacus poenas tulit obduratus Osiris.
Aegypto excedens, dubio ne libera pubes
Erraret bivio, nocturnum caelica lampas
Praemonstrabat iter: Phoebo in lumine nubes
Praevia, propitiâ Iudam protexerat umbrâ.
22.
Huic generi (postquam duris lassasset anhelum
Imperium caeleste viis, cum cerneret ore
Promissae telluris opes, cui lactea rivi
Doris erat suetaeque amplos manare per amnes
Dulces mellis aquae) collectis viribus obstant
Et populi et reges, ne gens Hebraea trophaeis
Adderet et palmas domito Iordane madentes.
Sed frustra est palmis, etiam regalibus armis
Obniti, quas fata volunt: bibit ore repulso
Promissas Hebraeus aquas; calcavit Idumen
Arentesque siti fauces Iordane rigavit.
Tanti erat in Iudae lumbis haesisse Mariam,
Qua caeli, terraeque decor prodiret Iesus.
23.
Nunc soboles Hebraea vide, praesente priorem
Fortunam metire probro, dispersa per orbem
Exulis in morem; iam se tibi subtrahit uni
Ipse aër; nescis ideo te vivere tantum,
Ut sis ludibrium populorum et flebile sortis
Naufragium primae? Manifestum ac lugubre nostri
Opprobrium generis, sine regis honore tuorum
Desperata patrum soboles speculumque ruentis
Perfidiae: quam totus honor, quam tota potestas
Deseruit superestque nihil quam ut deserat orbis.
Impia peccati, scelerum tam longa tuorum
Unde fluit Nemesis? Peccati saepius ante;
Ast iterum post flagra tui tolerata furoris,
Pristina restituit fortunae dona benignus
Numinis affectus. Iam tot tibi saecula poenas
Multiplicant nec adhuc placati Numinis ullus
Apparet radius: vis dicere, turpis Apella,
Supplicii causam tanti? Dabo protinus: audi.
Frons tua dura fuit semper summoque Tonanti
Parere indocilis, cuius tu larga paterni
Profluvia ardoris, quo par tibi totius orbis
Natio nulla fuit, grandi pensare solebas
Morum barbarie. Domini patrisque fideli
Deposito cultu, faenum comedentis in auro
Conflatae pecudis Pharium venerate Serapim.
Si tibi cognato stirpis de sanguine fluxit
Ille Deus; patris nutritorisque Canopi
Iosippi effigies, cui noctis imagine visae
Attribuit simulacra bovis, nutrita repostis
Frugibus Aegyptus; quae tanta protervia, veri
Numinis, aut fictae deserto Numine vaccae,
Ingrato cumulare preces laudesque tribuli!
Si tibi cognatus cordi Deus, euge, proterve
Isacide, caelo tua largitore superba
Vota tulere satis: natum de sanguine Numen
Cerne tuo, et supplex venerare; daturus honorem
Non alii, fratrum quam venditione, datisque
Frugibus Hebraeus quem praesignavit Ioseph.
Sed semper stolidus Iuda; modo caecus in ipsum
Insurgis solem, cuius levis umbra fideli
In servo Aegypti conservatore placebat.
Si bove signatum Pharia colis improba vatem
Posteritas, cur non signorum ingentibus omnem
Implentem radiis orbem, generique faventem
Divinum Hebraeo iuvenem verique fatorem
Et Numen sub carne latens factisque probantem
Esse Deum, nullo cultu, non laudibus ullis
Provehis; hunc muto fusoque ex arte deinde
In cineres trito renuens praeferre Serapi?
Numinis irritor Iuda et munera foedae
Proscindens iaculo linguae, totque ore protervo
Murmura divinam promens ferientia curam!
Flagitiis fuit illa tuis sic laesa potestas,
Ut totum extremis temet consumere poenis
Fas fuerit. Tamen ipsa tuas miserata ruinas
Indomitum castigavit, non perdidit hostem.
Attamen ingratum te iam si tanta reliquit
Peccati rabies (quamvis gens impia semper,
Atque potestatis nostrae delicta timore,
Non virtute premens) nec tanta impune resolvit
Culpae libertas, desertus Numine maeres
Quid Iuda infelix? Forsan Crucis ultio tantum
Insontes divina furit? Scio grande fuisse,
Idque immane nefas; tamen ignorata Tonantis
Maiestas hominumque probris subiecta figura
Et summus patientis amor, fortasse ferire
Istam iussissent aerumna dispare culpam.
Credo alia ratione reos maerere tribules:
Non superest illis, laesi quo debeat ira
Numinis averti. Gessit prius ille Mariam
In lumbis, prius his etiam gestabat Iesum;
Quorum etiam fontem poterat reverentia Iudam
Servare, ut caelo et terris non tanta deesset
Gloria, venturae neu posteritatis amores
Extremum raperet fatui discrimen Apellae.
Ingrato Isacidae nisi seminis ista fuisset
Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim
Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus
Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris
Ire retro, nubes famulari, panibus aether
Praesto esse, ignotoque silex humore resolvi.
Hinc domiti Reges et quorum robur in armis,
Imbelles timuere tribus. Chananea recepit
Terra peregrinum Iudam, qui gentibus illis
Mox heres, non hospes erat. Sata pinguia caesis
Carpsit Amorhaeis: audax Hevaeus inermem
Horruit Isacidam, hostili quem strage ferocem,
Aegypto profugum sensit gens barbara vernam.
Nunc autem meritas cuius reverentia poenas
Suspendet? Solum hoc superest, hoc, frater Apella,
Consilium serva, nec te servasse dolebit:
Si Maria et dulcis lumbis effluxit Iesus,
Et Mariam et dulcem tenero cordi imprime Iesum.
Hae[ERROR: no reftable :]625 Hae : Haec tibi sunt causae lumbos cur perfide Iuda
Deseruere tuos: ut nostro in corde perennent.
24.
Percussis postquam triginta regibus isset
Iuda per hostiles non sicca cuspide campos;
Ad solium regni demum Iessea vocatur
Progenies: cunctisque minor de fratribus aetas,
Regali dignata throno, quam maxima parvi
Cura fatigabat pecoris; sed viribus audax
Magnanimusque urso aut victo certare leoni,
Subiectae in sobolem sceptrum transmisit Idumae.
25.
Iessides fuit is David, quem stipitis anceps
Non tulerat Iudae ramus sed certa propago
Isacii generis, tribui non extera quartae,
Decretus solio Sanguis femorique paterno
Significatus honos, quem Lia ex coniuge nato
Asseruit Iudae, extremum victurus Iacob.
Aequatus regno primus, Iesseia proles,
Stemma coronavit David, non degener aulae
Pastor; acerborum post corpora strata leonum,
Intrepidus tumido robur conferre giganti.
Hic ille est princeps cuius de sanguine fluxit,
Longius augusti transfusa canalibus ostri
Orbi adventurum Numen paritura propago.
Ille quidem thalami plures in foedera nuptas
Admisit, fuit una tamen fecunda daturae
Hoc lumen sobolis, caeso regina marito,
Caede viri princeps, viventis adultera coniux,
Bethsabis insignis forma: quae mollis in undis
Visa Venus, misit tales in pectus ituras,
Quales nec reges possent restinguere, flammas.
26.
Aestus erat puroque calens declivior axe
Delius ardebat, cum persuaderet opacas
Lympha hortos, formae cupidas contingere gaudens
Lympha nurus; roseos blande lambentia vultus
Balnea formosas urebant frigida nymphas.
Sic etiam ad propriae cutis est propensa nitorem
Femina, marmoreo si non velit illa lavacro
Conciliare decus, tacitos ad amica penates
Instruit officia, ut privato fonte nitescat
Illatoque natet ferventior imbre puella.
Talis erat belli gnavo fortique Geteo
Iuncta viro, illustris genere, excellentior oris
Effigie, aestivum solis pressura calorem
Quae placido niveos artus humore fovebat.
Longior hac ipsa Davidem solverat hora
Somnus, et augusti spectantem a culmine tecti
Excepit Solymaea nurus, cui candida fusus
Membra lavaturus speciem non texerat imber.
Nescius infusae candor crystallinus undae
Mentiri, similes defert ad regia vultus
Lumina, nudatae fuerant quae forma maritae.
Vidit et ablutae pellectus imagine nuptae
Incaluit David. Mirum! Succensus ab ipsis
Ignis aquis, ardere facit cruciatque potentem
Iessei solii flamma sisti impote patrem.
Nuda nurus regi incauto spectata pudorem
Abstulit et tantum in lymphis invenit amantem,
Fonte Cupidineas gelido iaculata sagittas.
Nec sterilis fax ista fuit: quae emergit ab undis
Est fecunda Venus. Nudam mox purpura texit,
Forte sub hac maculas non apparere iugales
Credentem, probro hanc sed non satis esse tegendo
Certa; viri innocuâ texit quoque dedecus umbrâ
Hinc vivo coniux fuerat quae moecha marito,
Occiso regina fuit. Regalis ab undis
Sic etiam petitur murex: Solymaeus eosdem
Fons generat, Tyrio repunt qui litore vermes.
Nec stabili tellure magis solet aequa favere,
Quam liquidis fortuna vadis: sic Caesaris ibat
Undisono sors laeta freto, sic fonte natantem
Regia formosam excepit fortuna maritam.
Bethsabeae fors ista fuit, cui regius undae
Aestivae accessit titulus, nisi dicere malim,
Tincta sibi fuerat quod regia tabe mariti
Purpura, cum coniux fallaci Marte perisset
Uria, qui decorare cruor regalia posset
Ornatura ream thalami velamina nuptam,
Quo vivo id nullus valuisset reddere murex.
Haec tamen illa fuit, caesi post fata iugalis
Regalem pressura thorum, qua coniuge David
Protulit in seros Iesseum stemma nepotes,
Donec ad excelsae sobolis caelique solique
Summum prodigium servata propaginis esset
Iessiacae divina caro, maiore deinceps
Sublimanda throno; cuius Iessea decorem
Si procul et quondam tenui prospexit in umbra
Progenies; cognatorum postremus avorum
Sanguis inumbrantis divini flaminis, omnes
Virginea veteres umbras finivit in Umbra.
27.
Ista Ioachimo Virgo prognata parente,
Cui fuerat vinclis coniuncta iugalibus Anna.
Anna tamen sterilis coniux, quam nomine specto
Prolificam: quam parvam utero dabit Anna puellam,
Nominis est proles: quam praefert nomine, praegnans
Gratia concedet partum: quae ut clarior esset,
In nomen sterilis transivit gratia matris
28.
Alta Ioachimum felici Nazareth ortu
Ediderat Mariae patrem. Pulcherrima clivo
Feta rosis tellus surgit: ridentia flore
Culmina vernantem dixere a floribus urbem.
Hanc alii circum colles montesque coronant:
Illa tuos etenim, Tyrium qua prospicit aequor,
Explorat, Carmele, specus avidoque recenset
Lumine Thesbitis iuga portentosa prophetae.
Illa futurarum vatis mens praescia rerum,
Natalem Mariae spectabat saepius alto
Carmelo sedem, crebro speculatus amoenum
Iesseae virgae florem, quo Nazara felix
Gestiat et proprios quo floris odore penates
Impletura ipsas olim melioris Hymetti
Invitabit apes nectar caeleste daturas.
Porrigitur vastum sed qua Carmeleus in aequor,
Sidonias prospectat aquas, quo parvula ponto
Surgebat referens hominis vestigia nubes.
Ista supremam meditatus in icone Matrem,
Dicebat Vates: “Vernans me Nazareth uno
Flore trahit; sed Virgineâ me caerula Thetis
Nube vocat: qua parte meos sectabor amores?”
His medius stabat quo se converteret anceps
Carmeli Vates, sed postea versus ad urbem
Et Mariam et natum certam dare Nazareth, inquit:
“Florida sidereis Urbs collibus aemula salve,
Integer alterius merito Paradise parentis,
Serpentum secure dolo: gratissime salve
Virginis Aurorae Phoebique sequentis horizon.
O natale solum mihi nubis imagine visae
Augustae matris! Purae vos tecta puellae
Parva quidem salvete, Dei sed grande theatrum
Carnem assumpturi!” Nequit gravis ista loquentem
Ecstasis Eliam: immoto qui corpore forsan,
Sustinuit plures abstracti pectoris horas.
29.
Nazara Carmeli prospectu laeta legebat
Parte Zabulonios[ERROR: no reftable :]757 Zabulonios : Fabulonios alia, qui vertice surgunt
Non humili colles; alia regione feracem
Graminis et roris guttis Hermona madentem
Obtutu[ERROR: no reftable :]760 obtutu : obtunc propiore tenet: queis montibus amplam
Natali Mariae tecto natura coronam
Aposuit, dignam gaudent cui cingere frontem
Lumina Caesareum radiis fuscantibus aurum.
30.
Fausta Zabulonis[ERROR: no reftable :]764 Zabulonis : Fabulonis tellus, quam regia proles
Incoluit Virgo! Siquidem post triste subacti
Exilium generis, postquam servavit opima
Captivos Babylon, tribuum confusa vetustas
Fecit, ut impropria sedem tellure locarent.
Et fuit eximius Mariae dum limina starent
Istius telluris honor; sed Thracia postquam
Saevities voluit Scythica confundere Luna
Humanae lumen mentis, Regina calescens
Sedis honore suae Virgo regione paterna
Extulit et volucres domui sacrae addidit alas.
Tecta volant: illis et quae meliora[ERROR: no reftable :]775 meliora : meliore parabat
Obsequia, Adriacis Virgo vicina procellis
Tecta facit terrisque locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
“Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt.
Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes,
Omnibus ignotos quis divinare penates,
Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger
Mysta loci, spreta tectum docuisset Idume,
Numinis illatum imperio, quo corpore Verbum
Humano indutum factum caro. Dicta probavit
Aequi plena salus laribusque reperta parentis
Virginis effigies, in cuius fronte sedebat
Maiestas et amor. Nec erat sine Numine cultus
Omnibus accrescens aedem subeuntibus horror,
Maiestatis erat radius; confessus in isto
Limine maiorem solito vim Numinis esse
Cunctorum communis amor, fletusque, voluptas.
31.
Haec rudis aspectu, tenuis formata sacelli
In speciem Domus est, cuius non grande lacunar
Composuit pictus radio multiplice fornix.
Aedis erant paries massae terrestris ab igne
Durati lateres, medium quibus imbre solutae
Calcis erat gluten: tamen illita calce vetustum
Atria non habuit limen, sed nuda patebat
Non superinducto laterum structura colore.
Tunc peregrinam autem simplex mittebat in aulam
Introitus. Sed quod populis undantibus illo
Prospectum non esse satis collecta videret
Religio, Romae princeps, Etrusca propago,
Pontificum summus, Mediceus origine Clemens
Bina Palaestino iubet addere limina tecto.
Et quamvis audax muri perfossor acerbum
Supplicium torpente manu membrisque tulisset;
Successit sed postquam operi reverentior aedis
Virgineae faber, imperium sine labe secutus
Romuleum, cessit paries legemque subivit
Quam sedes Romana tulit Petrique potestas.
Inde aditum sacram triplex concedit in aedem
Ianua: bina sibi opposito stans limine, nactis
Ingressum fuscae facit ora videre puellae.
Tertia post aram (post aram octava sacelli
Pars superest) humilem praebet spectare caminum
Quo Virgo et nati flammam nutrire solebat
Maiestas hiemique parans escisque calorem.
Aedis ubi frons est lucemque diemque fenestra
Una dabat, nostrae praepes qua praeco salutis
Virgineae fertur venisse sub ora maritae.
Recta focum superans, apta pro sede cavatus
Sustinet effigiem paries, cui ardua cedrus
Materiam dedit, et facies quem bucera signat,
Discipulus formam expressit frontisque decorem
Virgineum roseoque genas distinxit amoeno.
Iam color accessit fuscus, quem tempore longo
Iugiter ardentes populorum munera, cerae,
Et crebra induxit fumoso lumine lampas.
Hinc color et nato par est, qui dulce sinistra
Augustae matris pondus spectatur in ulna.
32.
Iam tamen hoc vestro, quaeso, concedite vati
Pierides: memorata mihi cum tecta parentis
Virgineae, patrias poscunt tantisper in oras
Castalios, queis vena mihi Parnassia turget,
Ferre ignes. Vester ne sit mihi spiritus aequa
Laude minor, patriis tendam, date barbita saxis.
33.
Est sinus, Adriacum geminis quo faucibus aequor
Funditur et molles veniens premit aestus arenas
Piscosasque vadis replet stagnantibus actas.
Circumdantque sinum colles; tamen altior unus
Adrius exurgit viridi mons vertice, celsas
Attingens nubes, cuius sublimia Titan
Occiduus post terga cadit: qua prospicit ortum,
Obiicit aut tumidis immania saxa procellis,
Aut modica litus non grande tuetur arena.
Est ubi mons pelago vicinior, arbore vernat
Fructifera: suavisque pirus proceraque surgit
Pomiferis trabs densa comis et creber abundat
Castaneis ramus: non spica rubensque racemis
Dulcibus, aut musto cerebri deest impote Bacchus.
Plura per hoc montis, liquidam spectantia Thetim
Visuntur castella latus: videt altior artum
Intrantis lymphae plebs Moschenicia guttur;
Sed propior rupes ipsi est Bersecia collo,
Attingens Venetum scabra tellure Leonem.
At medium stat nacta sinum Laurana, fidelis
Arbore spinosus germen cui vestit echinus.
Hanc sequitur tumidas pelagi frangentibus undas
Stantibus ad ripam saxis scabrosa Volosca,
Tuta ubi velivolis statio est Praeluca carinis.
Hunc ovium fecunda sinum premit insula, mollis
Velleribus, Venetos venerans Cercyria fasces,
Litoreis quae dura petris, quod cernere possint
Flumigenae, ponti spatium definit et aestus
Maioris frenat rabiem. Sed mitis utraque
Parte subintranti fluxum non praepedit undae.
Respicit adversa Flumen Cercyria ripa,
Austriacis devotum Aquilis, ubi cernere primum
Fata mihi voluere diem pronamque Camenis
Pieridum Phoebique artes rapuere iuventam.
Cernitur hic facilis, gravidae nec inhospita puppi
Ripa, laborato statio non improba saxo:
Nam fremitu assiduo sulcatis cautibus artum
Eluctatus iter, qua se substernit arena
Mollior, ut placidum despumavisset in amnem
Adriacis miscendus aquis, portum efficit altus
Tarsia et immodicis portum subit integer undis.
Adversae cupidus ripae ne naviget hospes,
Sublicio se ponte premit, quo laetus Eoas
Virgineae gaudet matri transmittere nymphas
Tersactum locus est cuius, Iordane relicto,
Culmine Nazaridis primum deposta parentis
Est domus (ah nimium terris lugenda Liburnis
Non longae iactura morae! Vix substitit uno
Lustri dimidio) quae postea maxima montis
Gloria Piceni, Laureti in vertice summo
Nobile desertae spolium remansit Idumae.
Et licet elato Virgo super aequora tecto
Deseruisse reos videatur forsitan istos
Desidis obsequii populos; quod supplicis imas
Mentis adhuc iaciant flammas, signata penatum
Sacra calet fixis quod semper et area labris,
Est procul ut credam, genetrix quod deside mota
Obsequio Virgo volucres mutaverit orâ
Picenâ sedes: nam quae vestigia sacrum
Impressit limen, forma non impare servant
Atque eadem coctis referunt sacraria muris.
Horum fixa tholis iunctumque gravantia templum,
Virgineas memorant inopum donaria curas.
Propitiam, patrio veluti si limine staret,
Affert Mater opem populosque favoribus implet.
Hanc iubet Ausonia si fas regione deinceps
Stare domum; iuste reliquis aequissima Virgo
Praetulit hanc terris, Natus quam praetulit ipse,
Fixit ubi solida fidei munimina petrâ.
34.
Ista Ioachimi sedes, regalis avitum
Sanguinis hoc tectum; sed quo pia stirpis egestas
Non indigna suae, parvo contenta penatum
Limine, pro tenui censu felicius ista
Iessei generis proles Davidica vixit
Quam Salomon: cui invicto Mavorte paratos
Regnorum census pater et possessa reliquit
Sceptra: cui inter opes summas numerumque fluentis
Ad nutum gazae vitiorum copia maior
Venerat, augusti genus infamare parentis.
Hic Mariae genitor, Iudae, genitore lucratus
Barpanthere, tribum, cui nec Pantheris avita
Laus deerat, longo regum venientis eorum
Sanguine, quorum alta Davidis origine manans
Fama Palaestino longum duravit in ostro.
Ter fuerant etenim septem, quorum aequa paterni
Stemmatis in Iudae solio permansit origo
Davidis soboles, donec postremus (acerba
O regum fata!) et fasces sceptrumque catenis
Mutasset, Nemesi sic exposcente scelestum
Deturbare throno fraudi famulante Tyrannum.
Ultima Iessidum Sedecias purpura regum
Externo mucrone perit: secretior urbis
Valle latens cui porta fugam dedit, ipsa paravit
Exitium: Chaldaeus enim pro moenibus illis
Excubitor, profugum mox ut cognovit opaca
Nocte Ducem, hostili properante satellite Princeps
Stringitur infelix captivaque ducitur alti
Maiestas solii, cinguntur colla catenis,
Regiaque Assyrio pallescit purpura ferro.
Aspexitque suas Babylon inimica ruinas,
Quam tamen is vidit numquam, cui lumine rapto
Barbarus illusit servili in compede victor.
Hic vero fuit ille, potens cui subdita bello
Facta Tyrus Sidonque fuit, populata Canopi
Regna, cui Isacidae vincti caesusque reliquit
Et patriam, et fasces multis cum gentibus Ammon
Tot spoliis populorum ingens tantoque superbus
Limite, Divinos, naturae ignarus honores
Postulat et rutilo cultus mentitur in auro
Quos posito victae venerentur poplite gentes.
Cui tamen insanum mox poena secuta tumorem
Pressit: adorari cupido fuit invia silvae
Desertae pro sede species, cibus herba, Monarcham
Seta bovis texit Tyriumque asperrima tegmen
Supplevit, fuit horridior quae tergore, pellis.
35.
At Iudae populus multo iam tempore magnum
Exul ad Euphratem, patriae sacrique gemebat
Damna reversuri numquam ad sua gaudia templi:
Totque malis presso, durum ac servile resolvi
Suspirante iugum, quod iam scivere futurum
Helciadis monito vatis. Redit aurea tandem
Libertas: tempusque fuit cum vindice Cyro
Evomuit saturata suas Chaldaea rapinas.
Tunc ubi craterum pretiosa et sacra supellex
Excisis Solymis templo sublata, videret
Assyrias cum rege nurus nutante bibentes
Ore; suosque deos ausam Babylona timendo
Isacidum praeferre Deo, signante stupendis
Articulis scripto nocturna pericula muro;
Fatum erat accitis Babilonem perdere Medis.
Illius siquidem fretus caligine noctis
Cyrus, ab ingenti lymphas effundere stagno
Perfossa tellure iubet, quo maximus amnis,
Compita bisgeminis lambens Babylonia rivis
Effluat Euphrates: magna hic vi lapsus aperto
Ad cursum spatio, primae se margine ripae
Exolvit fecitque viam qua promptus in urbem
Posset Achaemenius miles, Medusque minori
Conspirare vado, liquidi victo obice muri.
Civibus ignaris tantum valuisse sagacis
Consilium Cyri, mirum est : sed perdere Numen
Quem statuit, parvo hoste perit: sternitque gigantes
Collectis torrente petris turresque superbas
Inflatae clangore tubae: sic flumine visa
Tutior urbs ipso vidit se flumine victam.
36.
Tunc Chaldaea ruit, Medo tunc hoste cruentis
Cum rege et populo Babylon tumulata ruinis.
Isacidum bissena fuit tunc nacta faventem
Victorem captiva tribus: sic Numine stirpis
Iesseae moderante vices, cui regia numquam
Ascensura thronum quamvis fortuna perisset.
At sincera aliquis de stirpe remanserat ortus
Ex Davide nepos, quatuor post lustra decemque
Quëis servos Chaldaea tulit, quem clara remisit
In patriam Cyri pietas; mansitque vetustus,
Inde propagatus regum de semine sanguis.
Postea centenas ultra servata propago
Vixit Olympiadas, donec novus adfuit aevi
Alterius Splendor flueretque superstite regum
Prole Ioachimo sobolis caelestis origo.
Huic sponsam Sepphora dedit: levat altior istam
Mons urbem clivumque premit qua parte Cisonis
Funditur elapsus lympha Cenerethide torrens.
Parte Zabuloniis aliâ Sepphora propinquat
Alta iugis tollitque suas prope Nazareth aedes.
Una ibi nympha placet, sed quam Levithica fudit
Bethlemia de stirpe parens: cumque illa fuisset
Iuncta Aronaeo mystae, felicibus Annam
Enixa est thalamis, uteri portenta daturam.
Aetatis modicae postquam superaverat annos
Anna rudes, Anna innocuis non segnis amicam
Virtutem praeferre genis, tenera otia parva
Apta basis fuerat lustris surgentibus Annae.
37.
Illa laboratae non deses in aequore telae
Pingebat tenui phrygiata emblemata ferro,
Non Cypridis fatuos ignes, nec Adonidis apros,
Non cursus Atalanta tuos, nec inhospita saxi
Antra Promethei, variis non Protea formis,
Herculeosve dabat lino indignante labores;
Messiae titulos, palmas, et robur amica
Distinguebat acu, nec non speciosa puellae
Ora dabat, matris Messiae imitantia formam.
Et nescivit adhuc, pulchri cum duceret oris
Lumina, quod natam tela formaret in illa.
Huic tamen arrisit, pictae blandita puellae
Et tenerae fronti labris innexa pependit.
Hanc affata etiam quaerit non muta: “Venire
Quid tardas electa parens? Tua lumina telae
Si tantum praefixa trahunt rudibusque notata
Effigies palmis, quantum tua vera placebunt
Ora, ubi festivo terras dignaberis ortu?”
Praesentemque velut, pictam Virgo Anna puellam
Nominat et veluti sibi respondisset, eidem
Respondet sensusque inopi dat verba figurae.
Accidit ut blandas Annae soror unica voces
Disceret Ismerie, peteretque: “Affaris amanter
Quem sic, Anna soror, nullum qui verba loquentis
Excipiat video.” Siluit tunc Anna, rubore
Fassa animi inter nos depictae Virginis ignes.
Quae tamen auditae quoque respondere sorori
Morigera, “Ismerie soror”, inquit, “imago puellae
Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces
Elicit. En istam: manibus gestare tenellum
Cui puerum feci, Messiae fingo parentem.
Oh quantum rapit ista meos sublimis amores
Mater! Viventem o utinam, quam pingo, viderem!
Et quam spectatam in lino nunc alloquor, illi
Obsequerer natae, atque humilis venerarer, in imo
Fortiter impressos cuius gero pectore vultus.”
38.
Anna etiam legis veteres edocta figuras,
Et Vatum arcanos monitus mirosque novandae
In melius naturae habitus, quos proferet ortus
Virgineo Princeps utero: culpaeque sciebat
Interitum, quae sola reos subducit Olympo
Terrigenas, quam proli excors legavit Adamus.
Illa preces iterare frequens crebrosque litare
Pectoris affectus; humilis purusque Tonantis
Corde flagrabat amor, magnos abiturus in ignes.
Anna puellarum commendatissima, qualem
Non tulit illa aetas; talisque ea debuit esse,
Postea facta parens tantam paritura puellam
Cui similem nulla est aetas latura puellam.
39.
Hac morum probitate nitens, matura marito,
Iam tria completis quattuor septennia lustris
Anna recensebat virgo; turbisque procorum
Suspiratus Hymen, formam pro dote petebat
Virtutemque animi rarumque a pectore censum.
Foedera sed quamvis haec connubialia, gentis
More suae, sperata Deum cultura iuberet
Progenies, tamen illa sui candoris honorem,
Et soboli et genti caluit praeferre parata,
Grata Deo spretae nosset si munera taedae.
At quia perpetua pro virginitate sequendum
Defuit exemplum mulierque id nulla pudoris
Attigerat culmen, putat hoc insvave Tonanti
Obsequium quod nulla dedit: libravit utrumque
Nympharum nuruumque decus; sed pectoris anceps
Anna voluntatem matris submisit habenis.
40.
Tecta paternorum coleret licet Anna penatum
Assidua; at patrios non luserat aequa tribules
Virtutis formaeque fides (nam grande latentis
Est pretium formae: metuentis publica maius
Virtutis decus est lustrataque compita clamant
Virtutem non esse domi. Nam prodiga cerni
Integra Virginitas non est, cui integra quamvis
Sit caro, Virginei renuit tamen esse pudoris
Integer affectus: prostans cupidumque videri
Est venale bonum. Nubes Iovis armiger ales
Incolit, at fatuae volitant per compita pennae.)
Hoc gratus rumore pudor celebrataque passim
Non passim spectata Annae, laudabile taedis
Attulit auspicium probitas multisque placebat
Anna, et Levitas, matri prodire fuisset
Sicubi visa comes, cultu torquebat amantes.
41.
At prudens genetrix voluit differre procorum
Vota, quibus desiderium vehementius Annae
Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae
Virtutis mater, primo contenta rogatu.
Augetur dilatus amor crescensque petitae
Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem.
Id quoque subsidium tribuit dilata procantum
Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo
Iudicio prosit, quo plenius ille probetur
Ingenii morumque sapor, quo grata puellam
Cognatosque trahat thalami ad suffragia sponsus.
Tunc autem reliquos, morum stirpisque praeibat
Laude Ioachimus, cuius non irrita demum
Praevia taedarum docuerunt vota, quod aptum
Connubii possit virtus reperire iugalem.
42.
Mirum! quod tanta morum caligine mersa
Cumque fuit veri ignaris iurata Latinis
Saxicolis vilisque agitata cupidine lucri,
Impietate Ducum vitiisque infamis Idume,
Quiverit hunc thalami numerum componere virtus.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.