Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10.
Hortus erat, divino unus qui consitus hortus
Ingenio curaque fuit, mirabile tantae
Artis opus. Quo nata recens formataque gazas
Intulerat natura suas hominique paratae
Hic positus propriaque orbis velut arce locatus
Commoditatis apex spatiumque per omne decenter
Extensae quae molis erat diffusa bonorum
Copia, plantato coniuncta accesserat horto.
Quodque omnis tellus tulit, haec tulit omnia tellus.
Ver anni mensura fuit, nec vere sub isto
Defuit October. Suavi si germine fetas
Vidisses ubi stare trabes, gravis illa putasses
Autumni dona. Undantes si cernere velles
Floris odorati campos, hic Chloride pleni
Stabant veris opes, gelidis neque flatibus Arctos
Incubuit fervens Lybicis neque solibus aestas.
Hic caelum sine nube fuit, sine frigore mitis
Aethra, pruinosum gravis infamare Bootem.
Hic Zephyri, molles animae placidumque minorum
Ventorum, nequiit quod laedere corpora, murmur,
Tellurem assueti plantasque fovere virentes,
Ridentis fuerant aethrae suspiria venti,
Qualis in Hesperium, Titan ubi mergitur, aequor
Aura venire solet qualisque aestate serena
Advolat optatus maturis messibus aër.
Terrori nulla umbra fuit, sed amica sopori
Intervalla dabat, suavesque diurna redibant
Conciliaturae somnos post otia noctes.
Nulla molestorum nimborum incommoda sensit
Plena voluptatis regio caeloque ruentes
Nescivit pluvias, sed fons Paradison habebat
Qui medium largas, omni de parte fluentes
Suppeditabat aquas: suus unde est floribus humor
Praesensque arboreis aderat radicibus unda.
Lympha haec sive mari, ignotis egressa viarum
Flexibus, in fontem Paradisi gurgite pleno
Surgebat, seu forte prius suscepta profundo
Telluris gremio, quod sese immanibus intra
Dilatat spatiis et pleno fornice ructat
Quod biberat laticemque aperit, qui postea multis
Effusus crescit spatiosa in flumina rivis.
Scinditur in grandes fluvios fons iste, latentis
Ingens uber aquae, vel mamma undantis abyssi,
Emittens purum posita salsugine rorem.
E rubeis veluti, quae sunt in corpore, venis
Feminea elapsus concurrit ad ubera sanguis;
Sed lactis candore color propriusque cruoris
Mutatur sapor et guttas quas mamma recepit
Sanguinis, has dulci variant humore papillae -
Non aliter fons iste salo dilapsus abibat
Profluus in dulcem placituram faucibus undam.
Hanc prata et flores et fetae germine plantae
Mansuetumque pecus pictaeque bibêre volucres.
Post etiam (ingentis fuerat quae copia fontis)
In terrae reliquum se diffusura, quaternis
Cursibus exibant collectae in flumina lymphae.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.