Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

38.
Mortalem nec terra tulit, neque sidera mentes
Corporis immunes, ubi se Deus impete tanto
Effudisset, uti Iesseae Virginis uno
Pectore Iosippi Sponsae. Maria undique sparsos
Terrigenum Superumque simul collegit amores,
Excessitque omnes nocturnâ ut Delius aethrâ,
Aut veluti modico maior Thetis integra rivo.
Providus et sponsum quamvis ingentibus aether
Iosippum ornasset donis, potiora fuere
Quae data sunt Sponsae: licet hunc quoque foederis ergo
Virginei, Charitum forsan tanto igne rigari
Censuerit Numen, quantum nec farier ausim.
Ostenditque viri meritum Deus, impote prorsus
Humoris cum fuste, procis procul omnibus, illum
Connubio tanto asseruit, cum stipite sicco
Silvestris coryli, velut a radice virentis,
Prodigio natos voluit pubescere flores,
Illo Iosippum, fieri nec tale putantem,
Virgineum signans baculo frondente maritum.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.