Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

27.
Aethere labenti quid par occurrere posset
Antitheo? Forsan veluti de monte soluta
Torrentis ruit unda, redit vel nubibus imber?
Sed nihil ad lapsum Ditis. Fortasse molarem
Ceu iactam cecidisse polo vis fingere petram?
Idque parum est: caeli empyreo de culmine missus,
Annorum non pauca sinet decurrere lustra,
Donec humum feriat lapis: excidit ille supremis
Sedibus ignivomoque fuit conclusus Averno
Uno oculi nictu, vel si quae lumine moto
Temporis esse potest brevior mensura, ruinae
Illius mensura fuit. Committere lapsum
Luciferi, Scythico contortae ardore sagittae,
Fulminibusque placet? Barrum compone volucri
Nacta Iovis quae ferre faces, disces quid et aequi
Inter utrumque fiet: cui forte volubile pulsum
Non erit aere cavo plusquam testudo metallum.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.