Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

22.
Antitheus proprii delusus imagine vultûs
Et mentis specie elatus summoque nitentis
Ornatu tumidus gazae humanaeque revolvens
Naturae cineres cui se submittere cultae
Debuit obsequio Matris, fuit ausus honoris
Virginei quassare iugum. Indignaque videri
Id ratione peti insanus proclamat et ipsum
Infamat Numen, sibi quod mandaret inepto
Cultu terrenam Sobolis praeferre parentem.
Mox sese ad socios vertit quibus aequa superbis
Mens inerat, tumidaque illas sic voce rebellis
Alloquitur sectae princeps: “Huic ergo creari
Nos decuit probro? Superis regionibus ortos
Nos voluit Numen, tantùm ut demissius altas
Deprimeret mentes? Num servitura, venustae
O animae, nostra haec illi sublimia matri
Sunt decora? Humanae faeci famulabitur iste
Spirituum splendor, terraque lutoque coactae
Mortali massae, tenebris tam nobile lumen,
Immeritum aeterni cultus praestabit honorem?
Feminea ipsi homini quoque formidata feremus
Imperia? Et mulier, luteo subiecta marito,
Praeferri aethereis etiam virtutibus audet?
Quod soboli assumpsurae hominem se prona voluntas
Subiciat, non est homini accessura, sed uni
Adveniet latria Deo. Quod vero feratur
Praeceptum, tenui quo flatu animata, clientum
Aligerûm obsequio, sceptris aequata colatur
Feminei levitas sexus, tolerabile fiet
Naturae opprobrium nostrae? Quod femina fasces
Ambiat immeritos celso nobisque verendo
Quod sedeat regina Throno nostrumque superba
Arbitrium cervice premat? Temeraria sceptri
Ambitio Aligerûm non est habitura clientem:
Nam nec ego nec vos, socii, foedabitis isto
Servitio caeli decus immortale quod estis.
Legis ubi latae ratio, si luminis hausta
Copia divini vetat ignorare minora
Arbitrio maiore regi? Nunc unde profecta est
Haec iusti series, qua lege Tonantis aberrans
A vero placitum nos, praestantissima caeli
Lumina, terrenae subigit servire puellae?
Est genetrix augusta, parens est Numinis – esto.
Non tamen illa dea est: natura excellimus omne
Quod non est Deus, indociles servire minori
Imperio. Rerum pulcher confunditur ordo,
Si modicus praesit stellis maioribus ignis.
Astrorum vigiles superat quod lumine flammas
Delius, imperii certat pro sole potestas.”
Dicenti applausit pars magna fidemque spopondit
Antitheo: nutant plures, quibus impia necdum
Suaserat ad plenum Numen non ferre voluptas.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.