Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

46.
Haec tibi Pieridum modulatâ celsior omni
Laude Parens, quae nostra rudi fuit ore Thalia
Ausa loqui, si digna tuo sunt lumine, prona 512
Fronte fero: tibi conatu sudavimus isto.
Imparis ingenii damnet si parva laborem
Gratia, nil moror: affectu sperare faventem
Te Dominam, grandi non mentis acumine prodest.
Istud erat quod respexit Iesseidos author.
Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est:
Ut sibi supremis placidum sit habere Tonantem
In fatis: tua si numquam mortalibus anceps
Est pietas, crepero non sit sub agone potestas
Mollior, extremae sit vis tua laurea luctae.
Hoc voveo, et voti qui et vitae terminus esto.
Ad omnipotentis Dei et purissimae Virginis Matris MARIAE, numquam satis laudatae, honorem. FINIS. nnn
Vade retro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.