Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

42.
Lustrales pariter flammas et patris amatos
Ostendit manes, non parvo errata calore
Tenvia reddentes, donec vis ignea totum
Absumat quod labis inest caeloque reponat.
Carceris istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas
Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi,
Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores,
Supplicis in morem placida sic voce requirit:
“Nate, peto cunctos.” “Cunctos dabo” filius inquit,
“Et tota ad Patrem turba haec captiva volabit.”
Tum subito Aligeris iussa excipientibus infit:
“Ite, leves genii, flammisque exolvite mentes,
Lustralis quas poena tenet: satis igne piata
Haec quoque materno lux accessura triumpho
Laeta adsit caramque sequens petat astra patronam.”
Nec mora; flammivomo genii captiva profundo
Agmina deducunt vacuantque gementibus antrum
Terrigenis, rutili actutum qui luce beata,
Aeternas grates, facti pro laude rependunt.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.