Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

39.
Praescia fatorum genetrix, cui nuntius Ales
Iam tempus fluxisse tulit, quo iussa caducas
Terrigenum tolerare vices; modo florida semper
Caelica Reginae titulo sibi debita pandi
Atria dicebat: flamma maiore liquescens
Amplexum Nati voto crescente petebat.
Iam quoque sidereus postremi praevia teli
Spicula vibrabat MARIAE ferientia pectus
Arcitenens; membrisque sacro languore solutis
Virgineos spondae lethali affixerat artus.
Nixa thoro genetrix, omnis vi libera morbi,
Uno animi languore labat flammisque liquescit
Numinis: his facibus, vitae fugientis agonem
Dum peragit, totam moriens illustrat arenam.
At quia divelli membris, prius illa sciebat
Luctantem non posse animam, quam prolis amatae
Discipuli, sparsi regnis, fatale cubantem
Atque una extremo consumi ardore viderent.
Illa venire viros optat terrisque serendae
Doctrinae heroum vultu praesente resolvi.
Adveniunt multumque prius caeleste stupentes
Consilium, quod eadem immane absentibus hora,
Nota daret Solymae fratrum simul ora tueri;
Cuncti adeunt matris limen stratoque repertam
Divino languore premi, prono ore salutant.
Illa altum pupillae acie purisque vibratis
Luminibus, veluti fatum complentibus omne
Discipulis lethi iaculum finale rogaret;
Fixa polo siluit: placidis dein vocibus usa
Et vultum conversa, omnes ex nomine caros
Ad sua submissos appellat funera fratres,
Atque ait: “Est gratum, o socii, Natique propago
Fida mei, quod vestra animi virtute levari
Iam moritura queam et pulchro sudore madentes
Aspiciam sparso fidei pro semine frontes.
Me natus migrare iubet fatique supremas
Expecto vires: vos prout coepistis, opimas
Durate ad messes: vestri praeclara laboris
Natus erit merces.” Tentabat dicere plura,
Sed tacuit: quam tunc graviore sagittifer Ales
Accendit iaculo, medio quod pectore fixit.
Tunc languere magis Virgo labefactaque amoris
Vulnere dissolvi et contortae cuspidis igne
Deficere extremoque oculos componere fato.
Postremi necdum fuit ista potentia teli,
Tunc lacrymis peregrina patrum praesentia matrem
Invocat et donec poterat sentire loquentes,
(Hoc potuit sed morte tenus) se quisque potenti
Insinuat Charitum Dominae fideique labores
Commendat precibus migrantis in astra patronae.
Annuit illa patrum votis spondetque futuram
Interpellato memorem ad suffragia nato.
Illi plura loqui matrique audire calenti
Quisque suas, almae quas prolis in horrea messes
Intulit, effari: sacro quae regina lavacro
Abluit, ut gemino, quo sol oriturque caditque
Litore, utroque velut, superum qui sustinet orbem,
Cardine, divini pateant praeconia veri,
Exurgatque datum caeli cum faenore semen.
“Immansuetae” aiunt, “posuere ferocia gentes
Corda volente Deo princepsque propago quietum
In nos suspiciunt animum subdique volentem.
Et quamvis rabidus pia crescere semina Pluto
Immisso terrore vetat prohibetque calentes
Igne suo everti peregrinis legibus aras,
Nequicquam tamen ille furit desertaque sacra
Impia fert casso Stygius livore satelles.
Iam Christum vox multa sonat: veneratur IESUM
Indus, Iber, Samothrax, Auson, Scytha, Parthus, Achaeus,
Medus, Achaemenius, Maurus, mutator Eoae
Mercis Arabs, Colchi, Brachmanes, Susa, Canopus.
Iamque tui famuli, genetrix, Tiberimque Tagumque
Eridanum, Euphratem, Rhodanum, bibimusque ruentem
Amne Tigrim; Colcho Eoum cum Phaside Gangem,
Nomine gaudentem duplici libavimus Istrum,
Et septemgemini numeravimus ostia Nili,
Saxosumque sonans Hypanis iam suavia nati
Sub iuga, iam Tanais, iam barbarus ivit Araxes,
Quique sitim nostris oppressit faucibus amnis,
Lustrandis eadem successit gentibus unda.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.