Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

36.
Quae fuit haec lethi species visque ultima corpus
Exanimans? Qua tabe peti morboque resolvi
Hanc decuit? Num febris edax absumpserat aegra
Viscera lethalique artus extinxerat igne?
Num stomachi dolor, aut lateris pleuritide costas
Pressit et iliacum vexans praecordia virus?
Virgineos petiit nephritis barbara lumbos,
Aut sua convulsi traxerunt funera nervi?
Omnibus his nato damnatis iudice morbis,
Nulla fuit tantae, membrorum visa parenti
Apta lues: neque enim laedi materna probabat,
In sua caelestis vertit quae viscera, Natus.
Nullam intemperiem morbi sentire decebat
Membra, mali istius radice carentia, culpâ.
Divinos meruit verti qui sanguis in artus,
Quae ratio livore petet purumque cruoris
Virginei subiget quae lex tabescere florem?
Nec sua tergeminas lassabant licia divas
Nullaque Virgineis inerant fastidia filis.
Quin etiam, fatis quod se didicisse ferebant,
Nullius hanc morbi ruituram funere, semper
Hoc versare datum credunt sub pollice stamen.
Hac maestae non lege deae, quod staminis esset
Aurea materies, series fili aurea, qualis
Non fuit ulla hominum; siquidem tunc aethere lapsa
Aurea Phryxeae pecudis de vellere lana
Implebat sine more colum: qua sorte sorores
Iucundae, pensis hilares filisque vacabant.
At non Taenaridum fuerat laus ista sororum
Aureas exonerare colus Phryxeaque lanae
Cocyti nigris deducere vellera fusis,
Sed Charitum fuit iste labor, queis parte serena
Aethereis Eoi iussis considere, Numen
Augustae matris vitalia pollice fila
Caelesti torquere dedit; quo munere[ERROR: no reftable :]1081 munere : numere factum est,
Solum virgineos numeraret gratia soles.
Ut sensere autem missae de corpore tempus
Advenisse animae, ferro cunctante resecti
Divisa in calathos glomerarunt licia fili.
Atque ea tergeminae cum sufficientia pallae
Stamina torta vident, Charites velamina texunt
Hinc tria; Virgineoque ornant se velleris auro.
Unde ipsi Euphrosynae, Aglaiae, blandaeque Thaliae,
Phryxeae accessit non simplex gratia lanae.
Quanta parens! Cuius filum vitale venustus
Fit Charitum ornatus: quarum caelestis origo
Et decor effulsisse isto de stamine gaudet.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.