Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

34.
Tempus erat, non quod nigris Aquilonibus undas
Asperat Aeolisque tumentia flatibus ora
Solvit hiems. Ver illud erat, sollemnia mortis
Festa triumphatae, cum sub iuga missus Averni
Maereret princeps perque annua sacra teneret
Victoris memores Messiae gloria gentes.
His Ephebi sacris mater sollemne peractis,
Aequoris Ionios meditans rate vincere fluctus,
Legit Ioannem socium pluresque relinqui
Nolentes, materna omnes quos traxerat oris
Gratia, Discipulum patrem MARIAMque secuti,
Praeponunt patriis pelagi discrimen arenis.
Sed nullum discrimen erat, queis praefuit illa
Virgo maris Regina potens; qua praeside tutum
Naufragiis damnata dabant quoque caerula litus.
Quos[ERROR: no reftable :]1015 Quos : Quas Asiae vero gentes Ephesusque superba
Sortitique fidem populi, pro matre deinceps
Mortali numquam spectanda lumine, luctus,
Quos gemitus fudere, volet qui discere, matris
Ponderet excelsae dotes, concessit amoris
Cui simul augustum natura et gratia sceptrum.
Haec Solymae iam visa redux, velut aethere lapsum
Suscipitur sidus, cuius splendore subactae
Pallentes animarum umbrae quas caeca premebat
Effuso Synagoga metu, dare docta pusillae
Ad fidei stragem, poenas, ludibria, mortes.
Hac siquidem praesente calor pressique fatiscens
Crevit amor veri, cui tunc nova praebita virtus
Supra Moseas rutilum caput extulit umbras.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.