Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

31.
Non Solymaea modo illius praesentia certum
Auxilium contenta fuit protendere fidis
Christicolis: aequor donorum prodiga sulcat.
Illa feras Asiae gentes invisit amato
Discipulo comes et subiit Latoidos aris
Famosas Ephesi turres, cui sanctius illa
Condita Virgineae starent delubra parenti,
Quam venatrici voluit quae stare Dianae
Cassa fides: templis tamen hic praesaga colendam
Signabat puram Virgo Latonia matrem.
Hospitis urbs vero tantae dignata benigno
Accessu tantique memor non deses honoris
Posteritas, pleno patrum acclamante senatu,
Verbiparam, stabili dixit pro laude, parentem,
Numinis hanc matrem postquam non posse vocari,
Haeretico fremuit praesul Bizantius ore.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.