Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

27.
Postquam ferre fidem populis iam certus eundi
Quisque parat, matrem accedunt humilesque precantum
More petunt, natum maternis congrua votis
Auxilia et iussis vires exposcere coeptis.
Illa animos addit cunctis et Numine firmat
Propitio, tantoque aperit non posse potentem
Deesse operi natum, quos ille sequetur euntes.
His hilares dolor invadit, quod nulla profectis
Sors ultra matris promitteret ora tueri.
Queis illa: “Ite, viri, me non meus ante relinquet
Spiritus, extremi quam vos ex partibus orbis
Collectos videam. Vestrum sed tardior unus
Adveniet, summum tumulo facturus honorem,
Me tamen haud visa, saxi licet author aperti.”
Ille fuit Dydimus, quem tertia funeris Indo
Vexit ab amne dies; cupidusque sepulta tueri
Virginis ora, cavâ marmor grave sustulit urnâ,
Christiadum praesente choro, sed matris inani
Invento obstupuit saxo, signante superna
Acceptis penetrasse animam domicilia membris.
Postremum materna illis bene voce precata,
Ferre iubet cunctis vitae praeconia terris.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.