Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.
At genetrix licet alma prius nec muneris huius
Esset inops, neque erat peregrini idiomatis expers,
Quam Coptus Phario audivit sermone loquentem,
Praesepis venerator Arabs, quam sensit et Indus
Voce sibi nota pandentem arcana iacentis
In stipula verbi; tamen adveniente recentis
Ad robur legis, divino Flamine, matris
Largo possessas cumulavit faenore dotes.
Haud aliter, fontis saturo quam si influat aethrae
Lympha cado, cui servandi nullum extat inane
Humoris spatium, positi variare liquoris
Desuper adveniens, poterit nova gutta saporem,
Non tamen efficiet, pleno quin vase redundet
Humor, et in partes circum simul effluat omnes.
Sic pariter Charitum iam pleno corde replevit
Flaminis adventus MARIAM, divinior esse
Quae poterat non plena magis: torrentior esse
Sic poterat neque plena magis, ut Numinis illo
Imbre superfuso flueret fieretque refusae
Virgineae torrens non unus copia lymphae.
Inde fuit quod linguarum flammaeque peractis
Prodigiis, haurire dedit prior omnibus illa
Divinos veri latices et fundere plenos
Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa
Christicolis: quo fonte ipsi quos spiritus idem
Afflavit, primi lymphas hausere sodales.
Hac authore novae praeconia legis eadem
Iussa tonare die: nati doctrina per omnem
Intonuit Solymam; doctis praeconibus ipsa
Officium fidae praestare valente Magistrae.
Lux eadem summum, MARIA suadente litantem
Vidit Discipulum Cepham; sibi credita primum
Qui tunc supremae retulit mysteria cenae:
Quae matri et reliquis positam cingentibus aram,
Facta est partitio communis victima pane.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.