Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

17.
Iamque propinquabat spatio quo Delius ultra
Altius ire nequit. Nuruum comitata modesto
Obsequio quoque mater adest, quo culmine montis
Iam collecta stetit fratrum, studiosa magistri
Posteritas; aliique, fides quos aequa vocatis
Fratribus, instruxit rerum praeferre caducis
Illecebris omni carituram fine salutem.
Circumstant Messiam omnes; cui proxima stabat
Dein grato amplexu, atque pari dignatus amoris
Indicio socios, sublatus in aera, cunctos
Prodigii novitate tenet, quibus ille levatis
Ex alto formans bene signa precantia palmis,
Nube levi tectus lucemque imitante vapore
Aethereo saeptus, sese subducit amicis
Luminibus, vacuo nequicquam haerentibus axi.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.